Mot «Festivitatum» [4 fréquence]


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024003263 

 Eucharistia diebus festivitatum Confraternitatis collocabitur super altare oratorii.

  A024003277 

 Utque Deus ipse qui delectatur in diversitate orationum et piorum operum, inter quæ continentur peregrinationes, quæ etiam annumerantur inter pœnitentias salutares, Confraternitatem ipsam in genere ac illius confratres in specie exaudiat, statuimus igitur et ordinamus, iisdem diebus festivitatum Exaltationis et Inventionis Sanctæ Crucis [354] ac Conceptionis Beatæ Mariæ Virginis et Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, ac feria quinta in Cœna Domini, processiones publicas, modo et forma, secundum commoditatem loci et opportunitatem temporis, Priori et ejus Assessoribus infrascriptis benevisis, fieri per civitatem, oppida seu loca in quibus cathedralis Ecclesia et Confraternitas hujusmodi tunc extabit.

  A024003281 

 Ideo, quod nihil est ipso salubrius, cum cætera omnia præcellat, statuimus et ordinamus, omnes et singulos confratres utriusque sexus, ut nimirum diebus festivitatum Exaltationis et Inventionis Sanctæ Crucis, ac Conceptionis Beatæ Mariæ Virginis et Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, necnon qualibet secunda Dominica cujuslibet mensis (exceptis Septembri, Decembri, Maio et Junio, in quibus festivitates præfatæ occurrunt), presbiteros scilicet sacrum Missæ Sacrificium in eodem oratorio, si id fieri possit, sin minus in alia ecclesia eis benevisa; reliquos vero laicos utriusque sexus, prævia diligenti peccatorum confessione ubi placuerit facta, Sacramentum hujusmodi Corporis et Sanguinis Domini in eodem oratorio sumere.

  A024003285 

 Attamen, ne videamur jugum impossibile nobis ipsis et eisdem confratribus imponere, statuimus et declaramus, cuilibet legitime impedito sumere hujusmodi sacram Eucharistiam aliqua præfatarum festivitatum et Dominicarum, licere alia die opportuniori cujuslibet mensis statuto præcedenti satisfacere, dummodo prius impedimentum Priori infrascripto intimaverit, qui eidem providebit prout sibi melius videbitur expedire..





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE