Mot «Festivitates» [6 fréquence]


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024003259 

 Confraternitas quatuor festivitates quotannis solemniter celebrandis.

  A024003261 

 Dignum est ut quorum juvamen poscimus etiam specialem memoriam et festivitates certis anni diebus agamus et solemniter celebremus.

  A024003261 

 Propterea statuimus et ordinamus speciales et perpetuas ejusdem Confraternitatis festivitates esse: Exaltationem Sanctæ Crucis, [Conceptionem Beatæ Mariæ Virginis, Inventionem ejusdem Sanctæ Crucis] et diem natalem Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli..

  A024003265 

 Quæ festivitates ut solemniter celebrentur, statuimus et ordinamus sacrosanctum et tremendum Eucharistiæ Sacramentum qualibet die earumdem super altare oratorii publice et honorifice esse collocandum, et per totam diem integram inibi reverenter cum luminaribus esse asservandum.

  A024003269 

 Id quoque singula secunda Dominica cujuslibet mensis (exceptis Septembri, Decembri, Maio et Junio propter festivitates prædictas in eis occurrentes) fieri statuimus et ordinamus..

  A024003281 

 Ideo, quod nihil est ipso salubrius, cum cætera omnia præcellat, statuimus et ordinamus, omnes et singulos confratres utriusque sexus, ut nimirum diebus festivitatum Exaltationis et Inventionis Sanctæ Crucis, ac Conceptionis Beatæ Mariæ Virginis et Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, necnon qualibet secunda Dominica cujuslibet mensis (exceptis Septembri, Decembri, Maio et Junio, in quibus festivitates præfatæ occurrunt), presbiteros scilicet sacrum Missæ Sacrificium in eodem oratorio, si id fieri possit, sin minus in alia ecclesia eis benevisa; reliquos vero laicos utriusque sexus, prævia diligenti peccatorum confessione ubi placuerit facta, Sacramentum hujusmodi Corporis et Sanguinis Domini in eodem oratorio sumere.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE