A008001824
|
Vet. et Novi Testamenti afferenda est, tomo 4; et citatur a D. Thoma, in illa verba: Tuam ipsius animam gladius pertransibit, ubi per gladium intelligit tentationem et dubitationem de Christi Divinitate tempore Passionis; quam dubitationem ait fuisse transeuntem, non inhaerentem: «Sicut,» inquit, «gladius pertransiens juxta hominem timorem facit, non percutit, sic dubitatio non sedit in animo Virginis, sed pertransiit velut per umbram.» Exornanda similitudo: si homo impenetrabili chalibe vel adamante armatus impetatur ense, ictus in cassum fertur, non enim penetrat sed elabitur circa thoracem, il coule, il glisse.
|
A008003066
|
Accommodat enim se per similitudines et parabolas nobis, at quod reliquum est in sublimia et ardua misteria fertur.
|