11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html |
A011001815 |
Faxit Deus optimus maximus uti tantæ felicitatis spem peccata nostra non antevertant.. |
||||||
A011003085 |
Quando tamen ita res fert, volo ego mihi quoque ipsi illudere, et in longioris augurium felicitatis accipere si te in anni principio quàm si in fine videbo; quamquam si quæ mihi, quod nondum despero, ad te citiùs convolandi nascetur occasio, non ero tam superstitiosus ut non malim incipere à fine: quod prudentiores, ex vulgari sapientiæ præcepto, scis facere debere. |
||||||
A011003112 |
Sic Beatissimam Virginem in Angeli sermone turbatam legimus cùm cogitaret qualis esset salutatio; sic diloctissimos Apostolos in Transfigurationis fidem testes adscitos cecidisse in facies suas, cùm ad æternæ felicitatis præmia gaudiaque jamjam delibanda essent invitati; sic denique mulieres sanctissimas cùm ad sepulchrum Domini venissent expavisse, viso Angelo qui tam optatum gloriosissimæ Resurrectionis nuncium adferebat.. |
||||||
A011003116 |
Quod si accidet, non tantùm in felicitatis tuæ partem venisse me putabo, verùm etiam pro animorum nostrorum conjunctione felicitatem tuam quanta tota erit in me transfudisse si non invidebis. |