25-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXV-Vol.4-Opuscules.html |
A025001386 |
Domine Jesu Christe, sine quo nihil possumus facere, da huic famulae tuae, et semper velle quod te inspirante intendit, et illud ipsum te adjuvante perficere. |
||
A025001395 |
Deus aeternorum bonorum fidelissime promissor et certissime persolutor, qui vestimentum salutis et indumentum aeternae jucunditatis tuis fidelibus promisisti; clementiam tuam suppliciter exoramus, ut haec indumenta humilitatem cordis et contemptum mundi significantia, quibus famulae tuae sancto visibiliter sunt informandae proposito, propitius bene † dicas, ut beatae castitatis habitum quem te inspirante suscipient, te protegente custodiant, et quas venerandis vestibus induis temporaliter [180], beata facias immortalitate vestiri. |