A024000430
|
Notum facimus quod perillustrissimus et magnificentissimus D. Gasparus a Geneva, Marchio a Lullin, supremi Ordinis Serenissimi Ducis Sabaudiæ eques torquatus, exposuit Nobis, quod cum nihil melius homini contingat quam, dum hic vivimus ac multis post seculis, vias expeditiores quærere quibus ad vitam perveniamus æternam: hac ratione motus, necnon pia grataque parentum recordatione, a quibus temporalem vitam, generis splendorem [29] et ingenuam educationem habuit (Deo piis ejus conatibus favente), in ejus honorem, Beatæ Mariæ ac omnium Sanctorum, maxime ad nomen et memoriam sanctissimi Nominis JESU statuit, medio Nostro beneplacito, capellam construere ecclesiæ Beatæ Mariæ Compassionis oppidi Thononii contiguam, ad latus dextrum, seu Evangelii, ipsius chori, et sub tecto domus prioratus quondam Sancti Hypoliti nuncupati, sic ut prædictum tectum pro continentia capellæ in ipsius capellæ usum plene cedat.
|
A024000511
|
Exposuit Nobis dilectus et venerabilis vir dominus Jacobus Alberon, curatus Castellæ in Boviciarum, se, suis expensis, in sua parrochia, juxta viam publicam, oratorium extruxisse, de R mi in Christo Patris prædecessoris Nostri licentia, ut scilicet viatores, ea quasi admonitione excitati, levi flexu dimittentes ex itinere terrestri, in cælestis Patriæ recordationem deducerentur, et Deum omnipotentem piis aliquot orationibus adorarent, idque facilius fœliciusque successurum si aliquibus Indulgentiis et remissionibus fidelium mentes allicerentur..
|
A024001567
|
Exposuit Nobis dilectus in Christo Petrus Godet, de Neufchastel, diocæsis Lausanensis vel Basiliensis, se certas ob causas a Sancta Sede Apostolica ad Nos missum fuisse pro suscipiendis omnibus sacris Ordinibus.
|
A024004229
|
Reverendus Prior exposuit se jura Communitatis habere, de quibus faciet inventarium..
|