Mot «Exhortationes» [3 fréquence]


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023002234 

 Nihil enim propemodum amplius in hac re desiderari posse videbatur, praeter eas quas a me frequenter plerique vestrum postularunt, cathechisticas et familiares de Sacramentis et reliquis praecipuis capitibus religionis exhortationes; quas tamen, Deo propitio, me quoque daturum polliceor, ubi variarum solicitudinum actionumque mihi hinc inde occurrentium turba otium aliquod spiritumve mihi permiserit.


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024003253 

 Ac propterea statuimus et ordinamus ipsius Confraternitatis Missas aliaque divina Officia, preces publicas, conciones seu exhortationes, et cætere pia, religiosa ac spiritualia exercitia, congregationesque [350] pro tractandis negotiis Confraternitatis, in eadem ecclesia Sancti Joannis Baptistæ celebrari, decantari, fieri et convocari, de alio loco commodo et honesto provisuri in civitate Gebennarum cum ad eam, Deo propitio, fiet per nos regressus..

  A024003253 

 Et quoniam tam pro divinis Officiis præfatæ Confraternitatis [348] celebrandis et decantandis, aliisque piis operibus exercendis, quam pro ipsius negotiis tractandis, aliquis locus peculiaris omnino liber, extra ecclesiam, in qua altare [quod] ereximus situm est (ut in aliis Confraternitatibus ubique fieri consuerunt) necessarius sit, ecclesiaque Sancti Joannis Baptistæ præceptoriæ Gebennesii, Hospitalis Hierosolimitani, in loco publico prædicti oppidi sita, propter defectum ministrorum ejusdem ac injuriam præsentis temporis non multum frequentetur, sperandum tamen sit incolas oppidi hujusmodi, qui aliunde religiosissimi fidem catholicam verbo et opere devote profitentur, ipsam ecclesiam sancti Joannis posthac ferventius visitaturos, si in eadem Missa aliaque divina Officia frequentius decantentur et peragantur, ac preces publicæ et piæ exhortationes seu conciones sæpius exerceantur et fiant: idcirco, [349] de consensu nobilis et magnifici domini Dionisii de Sacconay, Baronis Cletarum, domini in temporalibus de Sacconay, Truaz et Lorcier, procuratoris generalis Ill mi et R di D. Petri de Sacconay, sui fratris, militiæ Hospitalis Hierosolimitani, et prioratus Arverniæ prioris ac præceptoris Gebennesii, oratorium ejusdem Confraternitatis, dum Capitulum Gebennensis ecclesiæ in oppido prædicto moram traxerit, in ipsa ecclesia Sancti Joannis Baptistas constituimus et deputamus.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE