23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html |
A023001154 |
In hoc certamine multa in Sanctam Scripturam sumus commentati; quibus nisi nos patefecissemus viam, nihil admodum de Christo aut de Evangelio intellecturi videbantur; tantum abfuisse arbitror, ut, sua industria, pontificium jugum potuissent excutere; aut, si fortassis industria non defuisset, tamen animi robur omnino defuisset. |
24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html |
A024002841 |
Verum, quæ Dei est benignitas! Cum oratorium Valicellam ingressus essem, ecce audio Patrem Juvenalem Ancinam de humani primum ingenii inconstantia et infirmitate, [296] deinde de ea magnanimitate qua instinctus divini exequutioni mandandi sunt, ad populum verba facientem tanta sermonis et sententiarum peritia, ut cordis mei miserandam pigritiam, quasi manu injecta, excutere videretur; ita ut tandem quasi tuba exaltans vocem suam, me ad deditionem cogeret. |