Mot «Excipias» [4 fréquence]


11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html
  A011000700 

 Id loci majestas, integerrimi ac optimi Antistitis [76] sanctitas, uti credas efficiet (sic); efficientque eadem reor ut et tu redeuntem me per epistolam in officium amice excipias et ego in officio diligentior permaneam....

  A011003029 

 Itaque quod superest, ne longiori epistola fiât importuna salutatio, rogo te et, si pateris, etiam atque etiam peto, ut hanc perexiguam quidem, sed promptissimam et liberalem singularis meæ erga te voluntatis significationem sic excipias, tanquam ab eo profectam à quo omnia devotissimi et amicissimi hominis officia, non tam expectare debeas quàm pro jure et arbitriotuo, quoties videbitur, vindicare..


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023001224 

 Et quis haereticorum unquam, si unum aut alterum excipias, alio quam Scripturae praetextu bellum movit turbasque in Dei Ecclesia excitavit? Solemne est haereticis omnibus clamare: Mot Domini, Mot Domini! et Scripturam Scripturis convellere, id est, Spiritum vivificantem littera [182] occidente extinguere; nempe quia multiplicem sensum habet Scriptura, quem dum quisque sibi proprium eligit et propugnat, propriam facit haeresim et sectam.

  A023001455 

 Nec enim hodie quisquam fere uliibi gentium fit haereticus, si eos excipias, qui vel nascuntur inter haereticos [237] et ex haereticis neque ullas de religione nostra Catholica nisi calumniantium voces unquam audiverunt; vel a monachatu et sacerdotio magis quam a religione deficiendi votum gerunt, ut scelerum quibus apud nos sunt infames, impunitatem sibi apud haereticos quaerant; vel luxuriae et scortationis licentiam, quam conscientiae libertatem vocant, laxiorem et liberiorem nanciscantur; vel denique utilitatis alicujus aut etiam erubescentiae, magis quam scientiae aut conscientiae, rationibus ullis, ne ad nos redeant, prohibentur.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE