23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html |
A023000908 |
Rursum peccatis nostris non posse nos damnari, cum ea sibi imputari voluerit, ac si sua essent.» Quo tamen loco advertendum est, in prioribus editionibus, maxime gallicis, rem durius exprimi, quam in posteriori anni 1602; nam in illis non solum asseritur «regnum Caelorum non magis nobis excidere posse quam» Christo, quod et in posteriori diserte scriptum est, sed etiam nos nostris peccatis non magis damnari posse quam Christum. |
||
A023000908 |
Sed audiamus, quaeso, quam bella et apta comparatione suam doctrinam explicet Calvinus: «Hinc sequitur,» inquit, «ut nobis secure spondere» debeamus «vitam aeternam[126] nostram esse, cujus» Christus «est heres, nec regnum Caelorum, quo jam ingressus est, posse magis nobis excidere quam ipsi. |