23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html |
A023000610 |
Calvini enim verba haec sunt: «Ne Augustinus quidem illa superstitione interdum solutus est, quemadmodum ubi dicit indurationem et excaecationem non ad operationem Dei, sed ad praescientiam spectare; at istas argutias non recipiunt tot Scripturae,» etc. Huic autem negationi contrarium est quod passim affirmat Sacra Scriptura, Deum praevidisse proditionem Judae, negationem Petri, excaecationem Judaeorum; quae quidem praedixit et praescivit Christus, nec tamen voluit aut effecit.. |
||
A023000852 |
Nec erubescit Calvinus divum Augustinum superstitionis arguere, quod «excaecationem et indurationem» peccatoris ad solam «Dei praescientiam» et permissionem referat. |