Mot «Exagitatam» [2 fréquence]


11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html
  A011002947 

 Quapropter istum Ecclesiæ meæ Præpositum, quotquot sumus hic ordinis ecclesiastici viri, quoad ejus fieri potuit celerrime misimus qui, nostro omnium nomine, ad clementis Beatitudinis Vestræ pedes provolutus, quantam res hæc, si succedat, jacturam sit allatura reipublicæ Christianæ, quamque atram tanto ac tam fœlici pacis exitui sit notam impressura, nostro omnium nomine, [365] quam humillime explicabit, ut pro sua erga orbem Catholicum, maxime vero erga hanc tot malis exagitatam provinciam, paterna clementia Sanctitas Vestra serio, tum apud Christianissimum Regem tum apud Ducem Serenissimum agat ne tanta pax sit impiis, nec ejus lætentur privilegio qui ecclesiasticam pacem tot scissuris convellere nituntur.


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023002229 

 Inter hos autem ex Nostris praedecessoribus, magnum Angelum Justinianum, incomparabilis doctrinae et ingenii virum, e Concilio cui interfuerat redeuntem, maximam operam huic rei impendisse meminimus; sed cum recenti ac miseranda Gebennensis dvitatis defectione hanc diaecesim universam tantisper exagitatam reperisset, primam laborum suorum partem in asserenda fide Catholica collocandam censuit.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE