23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html |
A023001034 |
Ea vocatio duravit usque ad nostra tempora, et durabit usque ad finem mundi; estque mediata, quia per hominem fit, et tamen divina est.» Calvinus autem: «Supersunt,» inquit, «Episcopi et parochiarum rectores, qui utinam de retinendo officio contenderent; libenter enim illis concederemus eos habere pium et eximium munus, siquidem eo defungerentur.» Et alibi: «Videmus,» inquit, «hodie papistas, quomodo sibi nomen Ecclesiae arroganter attribuant, sub praetextu successionis perpetuae, quam obtendunt. |
24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html |
A024002816 |
Incommodum ex eo quod cum Gratianopolitanus Episcopus caput sit et præpositus comitiorum et conventuum sæcularium et temporalium Delphinatus, inde fit, ut quandocumque male habebunt coronæ Francica et Sabaudica, immo etiam gubernatores Sabaudiæ et Delphinatus, populorum commercium valde sit difficile, et Episcopi transitus magnis suspicionibus obnoxius ex utraque parte, [290] cum non tantum ut communis utriusque populi Pastor, sed ut sectarius et ei apud quem residet, estque princeps, addictus consideretur.. |