Mot «Eruditione» [5 fréquence]


11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html
  A011003025 

 Tu vixdum equidem mihi de facie notus, sed nominis tui fama pro singulari qua excellis virtute, probitate ac eruditione notissimus, tanta me fruendi tui cupiditate allectum devinctumque habes, ut jam inde à quo tempore mihi ad eadem ista bonarum literarum et jurisprudentias studia, licet minus feliciter, incumbere contigit, de amando te et observando non tantùm consilium cepisse videar, sed [371] etiam obligationis perpetuæ vinculum contraxisse.

  A011003463 

 De Ponceto præcipuè tibi mirum in modum gratulatur, prædicatque tua illum opera et eruditione ab inferis revocatum, sacra religionis nostræ tam serio amplexatum esse, ut tot ministellis in posterum nullo negotio profligandis, pro ea qua fuit inter ipsos authoritate sibi unus sufficere posse videatur.


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023001670 

 Possum enim vere, ita salvus sim, affirmare quicquid est, sive pietatis et sanctimoniae pene incomparabilis, sive eruditionis admirabilis, quod in caeteris Episcopis vel requirere vel laudare possis, totum id in hoc uno elucere tam magnifice ac eminenter, nec eo minus tamen circa ostentationis invidiam: ut sive familiariter colloquentem videas, incredibilem in ore dignitatem, in sermone comitatem, in utroque miram suavitatem morum statim agnoscas; sive graviter ac pie, ut semper solet, concionantem audias, non facile possis decernere an eloquentia praestet, an doctrina, et an gravitate sententiarum ac orationis majestate superet, an apposite ac partite loquendi facilitate; sive, denique, cum haereticis disputantem observes, omnino dubitandum habeas majorene ille eruditione certaverit et vicerit (certare, nempe, illi semper vincere est), an modestia et patientia.


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024002021 

 Summa philosophica Collegii Anneciensis, auctore R. P. D. Redempto Baranzano, Congregationis Clericorum regularium Sancti Pauli sacerdote, et in eodem Collegio philosophiæ professore (quia de ea ex mandato Ill mi et R mi Domini D. Francisci de Sales, Episcopi et Principis Gebennensis, censere debeo), nihil meo judicio fidei, dissentaneum, nihil Ecclesiæ Catholicæ placltis, aut bonis moribus repugnans habet, doctrinam vero philosophicam claro ordine, singulari subtilitate, grata brevitate, non ita trita, sed in [200] hoc genere recondita eruditione præstantem, omni ingenio philosophiæ amanti, dignissimam continet.

  A024002836 

 Mirabar etenim in tanta viri eruditione ac variarum rerum [293] scientia, tantam sui ipsius despicientiam; in tanta oris verborum ac morum gravitate, tantum leporem tantamque modestiam; in tanta pietatis sollicitudine, tantam urbanitatem ac suavitatem; cum nec fastum, quod plerisque contingit, alio fastu, sed vera humilitate calcaret, nec inflante scientia charitatem ostentaret, sed charitate ædificante scientiam instrueret: dilectus piane Deo et hominibus, qui Deum pariter et homines purissima dilectionem prosequeretur.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE