Mot «Enixe» [9 fréquence]


07-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome VII-Vol.1-Sermons.html
  A007000411 

 At tu (sic) Illustrissime ac Reverendissime Antistes, quod me universumque hunc conventum majorum amicorum meorum quos dilexi super mel et favum, super aurum et topazion clarissima præsentiæ tuæ luce illustraveris, gratias ago immortales, ac eam tuam in me beneficentiam ut cumulatiorem reddas, pro ea quæ tibi desuper data est potestate, tua benedictione nos omnes sancitos munitosque facias, enixe præcor et obtestor.


11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html
  A011000560 

 Illud a te, Frater optime ac amantissime, enixe peto quæsoque uti me iterum ad laconismum redeuntem benigne uti soles complectaris; [profectio] enim hujus [Tulliani] alioquin domestici hominis [me ad scribendum [54] compellit].

  A011001164 

 Montroterio vero, viro nobilissimo et tui amantissimo, [injuriam faciam] si quid in hanc rem verborum, quando rerum non potuit, et quam enixe contulerit, non referam; vel si tam elegantem et mellitissimam personam referre velim, injuriam insignem, ni fallor, fecero, et tu facilius apud te cogitaveris quam ego memoria repetam..


12-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XII-Vol.2-Lettres.html
  A012003260 

 Verum quia in dies, quæ Salvatoris est benignitas, messis hæc fit latior, nec plures ex illo Jesuitarum manipulo, vinea Tononiensi avocari possunt quin grave sentiat damnum, Beatitudinem Vestram, quæ Domini messis vices in terris gerit, enixe rogo ut rursum mittat operarios in messem.


13-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XIII-Vol.3-Lettres.html
  A013002024 

 Hunc ergo mitto fratrem meum germanum, Ecclesiæ mese canonicum, qui meo nomine id muneris exequatur, et statum diæcesis, quam potui distinctissime ac accuratissime descriptum, deferat, cujus summa hæc est: provinciam vastam, pariter et vastatissimam, multa proinde ad ejus instaurationem requiri quæ non nisi a Sedis Apostolicæ authoritate manare queunt; ejus propterea opem et operam enixe ac summis votis exposco, cum paterna illa benedictione ac [232] benevolentia quam Vestra Sanctitas his libenter impertitur quos habet filios subditos cum omni timore..


17-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XVII-Vol.7-Lettres.html
  A017001249 

 Quod me præcedentibus litteris monuisti, desiderare te ut aliquem concionatorem ad vos transmitterem, id ego enixe cuperem me præstare posse.

  A017002323 

 Quare, de eximia illa Illustrissimæ Dominationis Vestræ in bonos bonorumque conatus propensione confisus, eam enixe rogo et obtestor, ut pro sua prudentia, negotium, sua qua pollet auctoritate, promoveat et conficiat.


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024002055 

 Cum venerabilis conventus Sancti Dominici hujus civitatis Annessiacensis, Nostræ diœcesis, Ordinis Prædicatorum, semper aliquem ex Religiosis ejusdem Ordinis ad fidelium eleemosinas colligendas ex instituto et more sui Ordinis mittere soleat, eaque sit adhuc hujusce diœcesis totiusve patriæ conditio, ut vix ac ne vix quidem necessitati mendicorum Christi qui eam incolunt subvenire possit: propterea Nos, dilectum Nobis in Christo Fratrem Jacobum Chappaz, prædicti Ordinis Religiosum laïcum, quem R. Frater Prior ac idem venerabilis Conventus [203] Sancti Dominici hujusce Nostræ diœcesis, etiam extra hanc diœcesim, scilicet Friburgum versus, sive ad alias Helvetiorum partes, piorum hominum auxilium imploraturum, quo tandem et familiam sustentare et ædificiorum jam passam ruinam reparare possint mittere proposuerunt, iis Nostris literis, manu Nostra subscriptis ac sigillo Nostro munitis, prosequimur, quibus eumdem omnibus superioribus pariter ac inferioribus Ecclesiæ Christi filiis et alumnis apud quos eum di vertere contigerit, sicuti christianum et Religiosum mendicum enixe in visceribus misericordiæ Dei nostri commendatum cupimus et facimus..

  A024004344 

 Quare, hunc actum devotorum Canonicorum regularium Sancti Augustini, Monasterii de Six, non solum probamus et emologamus, sed laudamus ac amamus quam possumus enixe in Christi visceribus, atque etiam ut deinceps in dicto Monasterio servetur adamussim, pro Nostra in dictum Monasterium ac Canonicos regulares ejusdem Monasterii ordinaria potestate et authoritate, in Domino præcipimus ac mandamus, necnon omnibus paupertatem illam particularem quæ ab iis qui in communi vivunt observatur, colentibus paterne benedicimus..





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE