12-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XII-Vol.2-Lettres.html |
A012002090 |
Nam et recte memini interfuisse me Consilio super ea re habito, speciali nimirum mandato Principis accersitus, in quo plerique consiliariorum rem illam tunc aggredi tempus non esse, resque non ferre mordicus asserebant, neque sane sine probabili illarum quas Status appellant rationum momento, quibus tamen omnibus unam religionis rationem Dux sanctissime præposuit ac prætulit, idque videntibus, spectantibus ac frementibus Bernensium legatis, qui illis ipsis diebus ut id averterent solemnem egerint legationem. |
13-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XIII-Vol.3-Lettres.html |
A013003526 |
Quantum vero pertinet ad prascipua remedia, quæ relatione prædicta Amplitudo Tua postulaverat, quid egerint Illustrissimi Patres, et quam prompte apud Sanctissimum Dominum nostrum tuas petitiones adjuverint, quidque profecerint, ex ipso procuratore, atque ex ipsis diplomatibus qua hinc propediem mittentur, ipsa cognoscet. |
24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html |
A024003158 |
Et licet culpæ meæ gravitatem animo reputarem, consolabar tamen ipse me et in spem obtinendæ veniæ erigebam consideratione benignitatis sanctæ Ecclesiæ, quam ex veterum monimentis adnotaram redeuntibus ab hæresi et pœnitentibus impertitam fuisse, Sciebam Calixtum Papam, in Epistola secunda Decretali, in eos sententiam ferre qui putant Domini sacerdotes post lapsum, si condignam egerint pœnitentiam, Domino ministrare non posse et suis honoribus frui, si deinceps bonam vitam duxerint. |