24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html |
A024000275 |
Quare Nos, ita per presens edictum ordinamus et statuimus: Ut scilicet, inter ecclesiasticas personas, primi procedant Fratres Ordinis Sancti Francisci Capucinorum, quos sequantur Reverendi Fratres Ordinis Sancti Francisci Observantium, tum Reverendi Fratres Ordinis Sancti Dominici; postea, Fratres Sancti Sepulchri, quibus succedat [5] ecclesia Collegiata Beatæ Mariæ Lætæ, in qua, qui officio Parochi fungitur, stolam ad reliquum vestium sacrarum ornatum addat, isque solus. |
||
A024000276 |
Et nihilominus, sine præjudicio jurium, si quæ sint, et prætentionum ecclesiæ Collegiatæ Beatæ Mariæ Lætæ, quæ omnia illis salva esse volumus et declaramus, parati, ubi de illis constiterit, præsens edictum, quatenus illis officiat, omnino revocare et irritum declarare.. |