A023000685
|
Cum ad octuaginta quatuor usque diversissimas interpretationes ex eorum libris, optima fide, collegerit vir clarissimus Claudius Sanctesius, Episcopus Ebroicensis, in aureo illo suo opere De Eucharistia, quibus si addas omnes eas quae ab eo [94] tempore supervenerunt, non pauciores quam ducentas invenies, easque non modo diversas, sed etiam, quod in magno mendacio evenire necesse est, omnes pene invicem pugnantes.
|
A023001268
|
Habet suas leges Respublica omnis bene constituta, easque bonas et sanctas; quae tamen si litigantium arbitrio exponendae relinquerentur, nullus unquam foret litigandi finis, dum prudentiae quisque suae innititur et in sensu suo non solum abundat, sed etiam luxuriatur.
|
A023001278
|
Est tamen quod parcamus, nec illibenter, istis qui Patrum scriptis tam inepte illudunt, cum in ipsis quoque Sacris Scripturis idem faciant easque non nisi ad gustum suum et admittant et abjiciant.
|