Mot «Ducis» [25 fréquence]


07-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome VII-Vol.1-Sermons.html
  A007000350 

 Ergo non immerito ea urgebat mentem meam increpatio: Siccine, o Francisce, qui omnibus, meritis, ingenio ac moribus postponendus eras, primoribus præponendum ducis? An nescis honores periculis ac oneribus esse [95] plenissimos? Hisce vocibus interius diu perterritus, illud Davidicum (sic) volvebam: Deus audivi auditiones tuas, et timui..


11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html
  A011001726 

 In Ducis nostri Gebennensium mente et ore eo es imprimis loco ut meliore vix esse possit quisquam, et si permittas intelligi te (sic enim de more aulico loquor) [208] Præsidem, hic non optatissimum modo, sed his temporibus necessarium sumus habituri.

  A011002945 

 Cum enim hoc in oppido 40 horarum [363] oratio celebraretur, ejusdem Cardinalis Illustrissimi ex itinere et Serenissimi Ducis nostri præsentia, Deo procul dubio ita disponente, incidit, faustis admodum auspiciis, quando per idem tempus innumera hominum multitudo hæresim abjurare fidemque Catholicam amplecti statuerat, quorum pars id in ipsius Illustrissimi Legati, pars in meis manibus sancté præstitit, Serenissimo Duce quam impensissime rem totam promovente.

  A011003572 

 Scripsissem ad te, mi Frater, diligentiùs, si de Serenissimi Ducis nostri adventu, de quo te scio potissimùm laborare, certi quid et explorati habuissem; sed fuerunt omnia in hunc usque diem adeò incerta et in utrumque eventum titubantia, ne dicam penè deplorata, ut nihil scribendum occurreret quod levandi et consolandi tui causa scirè te mea interesset.


12-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XII-Vol.2-Lettres.html
  A012002086 

 Videmus enim sexaginta quatuor parrochias, in quibus, exceptis Ducis officiariis quos semper habuit Catholicos, ne centum quidem ex tot hominum millibus Catholici inveniebantur.

  A012002089 

 Quem profecto tam insignem et ingentem animorum motum ut in supremum rerum omnium immobilem Motorem referre « dignum et justum est, » sic quoque ingenue fatendum illum Ducis zelo, tamquam optimo instrumento, vel maxime usum fuisse.

  A012002090 

 Verum balliagium Galliardense remanebat adhuc in potestate Genevensium, ex induciarum conditionibus, atque adeo ad illud nullus Catholicæ fidei patebat aditus; at cum paulo post per pacis decreta redditum etiam [236] fuisset Duci, in illud immissi [sunt] operarii, Ducis expensis, ex Societate Jesu et cleri secularis sacerdotes qui exiguo tempore, magnis laboribus, maxima Dei gratia, rem propemodum omnem perfecerunt..


16-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XVI-Vol.6-Lettres.html
  A016003259 

 Subanexas preces nobis pro parte et ad instantiam perillustris magistri domus Ducis (?), Carolli a Turre, conventuum seu prioratuum Beatae Mariae Talloriarum et Sancti Jorii annexorum Ordinis Sancti Benedicti vestrae diocesis Prioris et commendatarii perpetui praesentatas fuisse noveritis, post quarum quidem praesentationem fuimus pro parte ejusdem domini oratoris instanter requisiti quatenus super eisdem providere dignaremur.


17-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XVII-Vol.7-Lettres.html
  A017002323 

 Habent etiam Sorores hujus civitatis validissimas preces Serenissimæ Ducis Mantuæ viduæ, quæ eas plurimum diligit.


18-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XVIII-Vol.8-Lettres.html
  A018004100 

 Cum itaque, sicut ex insinuatione dilecti filli nobilis viri Caroli Emmanuelis, Sabaudiæ Ducis, accepimus, in oppido Annecii, Gebennensis diocesis, nonnullæ honestæ mulieres, studio melioris vitæ ac pio religionis desiderio ductæ, in quandam domum ejusdem oppidi jam a multis annis se receperint; inibique pie et devote viventes, Officium parvum Beatæ Mariæ Virginis singulis diebus recitare consueverint; si vero domus prædicta ad formam Monasterii reduceretur, et in Monasterium Monialium ut infra erigeretur, ex hoc profecto saluti animarum dictarum mulierum cum Divini cultus augmento et spirituali incolarum dicti oppidi consolatione peramplius consuleretur: Nobis propterea dictus Carolus Emmanuel, Dux, humiliter supplicare fecit quatenus domum prædictam in Monasterium Monialium Ordinis Sancti Augustini erigere, et alias ut infra indulgere, de benignitate Apostolica dignaremur..


22-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXII-Vol.1-Opuscules.html
  A022001268 

 Exponit humillime Tuae Sanctitati Claudius Granierius, Episcopus Gebennensis, cum alias, ad instantiam [189] Emmanuelis Philiberti, tunc Sabaudiae Ducis, unita fuerint Militiae Sanctorum Mauritii et Lazari omnia beneficia simplicia, curionia, monasteria, prioratus et alia, agrorum Gexensis, Terniacensis et Caballiani, sub praetexta causa quod eorum tractuum incolae lutherani seu calviniani essent, nec divinus idcirco in iis cultus exerceri posset; praefinita fuit haec unio cum clausula, per quam Gregorius, foelicis recordationis, Papa decimus tertius, uti quandocumque earum ditionum incolae ad sanctam fidem converterentur, Lazariani Equites unicuique [190] curioni quem Episcopus elegisset, quinquaginta ducatos dare deberent annuatim, declaravit.

  A022001307 

 Exponit humillime: omnia fere tum virorum cum mulierum Monasteria et Prioratus conventuales in Sabaudia, Gebennesio aliisve Serenissimi Allobrogum Ducis ditionibus et regionibus ultramontanis, adeo ab regulari et antiqua disciplina deciderunt, ut vix Regulares a saecularibus dignoscantur; alii enim huc et illuc palantes discurrunt, alii autem in claustris degentes gravissimo populis sunt scandalo..

  A022002158 

 Gregorio Papae decimo tertio, prasdecessori Nostro, pro parte bonae memoriae Emanuelis Philiberti, Sabaudia; Ducis, exposito quod cum dictus Emanuel Philibertus quaedam balliagia, videlicet Ternier, Chablaix et Gex, sub ditione ejus temporali existentia, a Bernensibus recuperasset, et ad pristinam temporalem jurisdictionem suam revocasset, licet illorum populorum pravis opinionibus et inveteratae haereticae perfidiae malitia obduratas mentes serius quam ipse Gregorius praedecessor optabat sanari posse vereretur, ejusdem tamen Ducis et publicae ecclesiae Catholicae nomine valde laetatus, conducibile fore existimabat ut religiosa loca ipsorum balliagiorum profanata, quae in pristinos usus et officia restitui non poterant, Militiae Sanctorum Mauritii et Lazari, cujus ipse Dux Magnus Magister existebat, aliquo modo inservirent.

  A022002161 

 Cum autem sicut nuper accepimus, dilectus Filius nobilis vir Carolus Emanuel, modernus Sabaudiae Dux, procuraverit, necnon Fraternitatis Tuae et multorum insignium virorum doctorum, verbi Dei praedicatorum ad praedictorum balliagiorum partes abs te missorum concionibus adhibitis, factum fuerit ut tandem mensibus retroactis homines pene omnes duorum ex dictis balliagiis, nempe de Ternier et Chablaix, quae in ista tua diaecesi consistunt, ab haereticorum faucibus sint erepti; qui quidem, licet eorum corda [329] hactenus valde indurata remansissent, tamen, praedictorum pradicatorum insignibus praedicationibus mellificata, ad orthodoxae fidei lumen et veritatem reversa, et eorum anteactae vitae abjuratione et detestatione per eos et eorum singulos in tuis manibus, et in dicti Caroli Emanueli Ducis, illiusque Status virorum nobilium presentia et assistentia prius facta, in Ecclesiae Catholicae et Apostolicae gremium recepti et aggregati, Deo auctore extiterunt..

  A022002164 

 Nos igitur, qui Catholicae fidei propagationem, quantum cum Domino possumus, procurare non desistimus, Litterarum dicti Gregorii, praedecessoris, tenores praesentibus pro expressis habentes, hujusmodi supplicationibus inclinati, Fraternitati Tuae, unionem, annexionem et incorporationem, extentionem, ampliationem et decretum in praedicti Gregorii, praedecessoris, Litteris contenti, de praedicti Caroli Emanuelis, Ducis, consensu, Apostolicam auctoritatem perpetuo dissolvendi, dismembrandi, revocandi et annullandi, ac parrochiales ecclesias supradictas restituendi, seu de novo erigendi et instituendi, ipsorumque beneficiorum fructus, redditus et proventus praedictarum ecclesiarum rectoribus illarumque reparationibus; necnon octo presbyterorum secularium qui in ecclesia parrochiali oppidi de Tonon, quod insigne est, divinis officiis et servitiis Sacramentorumque administrationi insistant, et trium ad minus magis eruditorum, et tam secularium quam cujusvis Ordinum regularium, arbitrio tuo eligendorum, verbi Dei praedicatorum, in eisdem balliagiis manutenendorum sustentationi et alimentis etiam pcrpetuo applicandi et appropriandi; praedictosque Milites, seu eorum Magnum Magistrum pro tempore existentem ex praedictorum beneficiorum tunc, ut praefertur, unitorum fructibus, redditibus et proventibus generaliter aut particulariter ab ipsarum ecciesiarum rectoribus, aut monasteriorum Abbatibus, aut prioratuum Prioribus, seu aliis quibuscumque, nihil unquam petere aut praetendere, seu lite desuper et causam quomodolibet et quovis pratextu aut colore movere ullatenus posse decernendi, sed perpetuum illis desuper silentium imponendi, Tibique de illis, ad effectum praemissum, libere et omnino disponendi in omnibus et per omnia perinde ac si eadem unio, annexio et incorporatio eis seu eorum Militiae facta non fuisset, et plena eorumdem beneficiorum dispositio ad Te spectaret hac vice dumtaxat, auctoritate Apostolica, tenore praesentium licentia et facultatem concedimus et impartimur..


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023001961 

 Populus universus praedictarum parrochiarum vere catholicus est et antiquae pietatis cultor, quamvis in septuaginta parrochiis ex suprascriptis inter annos [viginti] haeresis Calviniana vigeret; nam Serenissimi Ducis authoritate, et multorum concionatorum, partim secularium partim variorum Ordinum, sigillatim vero Patrum Capucinorum et PP. Societatis Jesu praedicationibus, conversi [321] sunt ad Pastorem animarum suarum, ita ut cum fuerint ante illa tempora tenebrae, nunc sint lux in Domino..


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024000430 

 Notum facimus quod perillustrissimus et magnificentissimus D. Gasparus a Geneva, Marchio a Lullin, supremi Ordinis Serenissimi Ducis Sabaudiæ eques torquatus, exposuit Nobis, quod cum nihil melius homini contingat quam, dum hic vivimus ac multis post seculis, vias expeditiores quærere quibus ad vitam perveniamus æternam: hac ratione motus, necnon pia grataque parentum recordatione, a quibus temporalem vitam, generis splendorem [29] et ingenuam educationem habuit (Deo piis ejus conatibus favente), in ejus honorem, Beatæ Mariæ ac omnium Sanctorum, maxime ad nomen et memoriam sanctissimi Nominis JESU statuit, medio Nostro beneplacito, capellam construere ecclesiæ Beatæ Mariæ Compassionis oppidi Thononii contiguam, ad latus dextrum, seu Evangelii, ipsius chori, et sub tecto domus prioratus quondam Sancti Hypoliti nuncupati, sic ut prædictum tectum pro continentia capellæ in ipsius capellæ usum plene cedat.

  A024000456 

 Quod nobilis et potens vir Joannes Ludovicus de Bonnivard, presidii Serenissimi Ducis Sabaudiæ loci des Alinges nuncupati Prefectus, et charissima ejus uxor Anna [34] Maresche, dicta de Duyn, Nobis exposuerunt quod in parrochiali ecclesia Alingiorum fuerit quædam capella sub vocabulo Beatæ Mariæ Virginis et Sancti Claudii erecta, quæ per Bernenses ac Gebennenses hæreticæ pravitatis viros, a sexaginta aut circiter annis patriam invadentes funditus diruta et exterminata, ut ne vestigium ipsius, nec aliquorum fructuum aut jus patronatus habentis reperiatur, licet per rectorem ipsius parrochialis ecclesiæ tribus Dominicis continuis prævia monitione sufficienter fuerint evocati..

  A024001391 

 DUCIS, secretaire..

  A024002356 

 Notum facimus et testamur, dilectum Nobis in Christo [228] nobilem virum D. Guillelmum de Bernard toto biennio in civitate Annessiacensi, in qua residentia Ecclesiæ Nostræ est, vixisse omniaque munera catholicæ pietatis quam accuratissime obiisse, quemadmodum par erat ab eo exspectare, qui a parentibus (quos olim de facie et moribus cognovimus) piissimis originem traxit, et ab incunabulis in domo catholicissimi Principis Ducis Namurcii educatus fuit, ut et nunc eidem a cubiculo inservit inter primarios ejus domesticos..

  A024002598 

 Vidimus litteras patentes quibus Serenissima Infans Domina Catherina, Serenissimi Ducis filia, ita scribi mandavit..

  A024002605 

 Quibus quidem patentibus visis et consideratis, plurimum in Domino gavisi sumus de tanta Serenissimi Ducis et Serenissimæ Infantis pietate, atque de augendo et promovendo divino cultu et Collegii Anneciacensis censu tam paterna sollicitudine.

  A024002817 

 [ Addebat ] has rationes tanti esse momenti, ut nulla legitima vis prætermitti debere ad erectionem episcopatus in ea urbe, tum ex parte Serenissimi Ducis, cum Sedis Apostolicæ, ad quam pertinet præcipuis urbibus et provinciis de congruentibus conservandæ pietati, et exercitii religionis Catholicæ per Episcoporum constitutionem decentiæ rationibus providere..


25-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXV-Vol.4-Opuscules.html
  A025003509 

 Fœlicis memoriae Paulus, Papa Quintus hujus nominis, die 23 Aprilis anni 1618, ad instantiam Ducis Sabaudiae [511], commisit et mandavit Episcopo Gebennensi, ut Domum ac Congregationem piam mulierum quae sub nomine Beatissimae Virginis Mariæ de Visitatione, ante aliquot annos Annessii, Gebennensis diocaesis, instituta fuerat, in Monasterium Monialium sub Regula Sancti Augustini viventium erigeret: quod sane ita factum est..





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE