A024003156
|
Idcirco autem ad Calvinistas accessi, quia illi primi sese obtulerunt, quos compellarem; non autem quod sectam illorum doctrinamve sectæ ac dogmatibus Lutheranorum aut aliorum quorum cumque sectariorum præferrem; adeo, ut cum rem diligenter perpendo, schismaticus potiùs quam hæreticus ex animo fuerim; neque enim relligione (sic) ductus id feci, vel quod hæresi ex animo adhærerem, sed temporariæ cujusdam commoditatis causa.
|
A024003160
|
Ubi etsi dogmatibus hæreticorum ex animo non adhæserim, tamen, secundum exteriorem hominem, eodem modo loquendum et agendum mihi fuit quo hæretici..
|