23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html |
A023000709 |
Negant Sanctos beatos a nobis invocandos esse, et consequenter negant ullum nobis cum illis, aut illis nobiscum, a Deo relictum esse commercium; in quo destruunt [107] quantum possunt «Sanctorum communionem» illam, quam Apostoli omnes, uno ore, docuerunt. |
||
A023001114 |
Et alibi idem Augustinus, loquens de Cypriano, Basilio, Hilario et similibus: «Tales quippe,» ait, «et tanti viri secundum catholicam fidem, quae ubique toto [152] orbe diffunditur, haec et illa vera esse confirmant, ut vestra fragilis et quasi argutula novitas sola auctoritate conteratur illorum, praeterquam quod ea dicunt, ut se per eos loqui veritas ipsa testetur.» Et rursum paulo post: «Quod invenerunt in Ecclesia,» inquit, «tenuerunt; quod didicerunt, docuerunt; quod a patribus acceperunt, hoc filiis tradiderunt.» Idem nos hodie de te dicimus, magne Augustine, deque contemporaneis tuis, adversus nugatores istos; neque tamen facere possumus, ut eos suae pudeat insaniae et impudentiae.. |