16-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XVI-Vol.6-Lettres.html |
A016003567 |
Quod scribitis, Capuccinorum ecclesiam et absolutam et dedicatam esse, summopere placuit, eo magis quo eum honorem assequuta sit per religiosissimum Genevensem Antistitem, Franciscus Salinam ( sic ), virum doctissimum atque in pastorali officio vigilantissimum; cui ego discedens, partes meas muniaque pastoralia delegaveram, ut quae in iis praesertim quae ad episcopale officium spectant, nec ab aliis quam ab Episcopis administrari possunt, vobis adesset, eum amice rogaveram. |
22-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXII-Vol.1-Opuscules.html |
A022000649 |
Postea doctissimum Otellium habuit, qui ita doctrinae soliditatem jucunditate condire sciat, ut «omne punctum» tulisse videatur, qui scilicet misceat «utile dulci.» Docebat praeterea excellentissimus Castellanus, qui mihi [87] eo tantum nomine extra ordinem docere videtur, quod extra praeterque ordinem, ac captum communem doctus sit et doceat. |