Mot «Diæcesim» [4 fréquence]


12-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XII-Vol.2-Lettres.html
  A012002092 

 Superest vero, Pater Sanctissime, ut opus hoc, magnum profecto et acceptione dignum, Ducem tanti operis instrumentum efficax, diæcesim hanc universam multis nominibus miserandam, Sedes Apostolica intima sollicitudine ac gratia complectatur ac foveat; idque imis summisque præcibus humillime a Vestræ Sanctitatis clementia expeto pariter et expecto, Christumque illi semper propitium præcor..


13-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XIII-Vol.3-Lettres.html
  A013000792 

 Sed nunc, Beatissime Pater, cum majorum omnium ardor expletus deferbuit, non recte faciam, si tacuero et noluero nuntiare quam boni nuntii dies assumptionis Tuæ fuerit, et me totamque hanc diæcesim maxima perfuderit lætitia.


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024001445 

 Quocirca, cum extra diæcesim Deo ac Ecclesiæ inservire se velie exposuerit, libenter cum dimisimus, cum istis testimonialibus, quibus eum omnibus Christi fidelibus inferioribus pariter et superioribus commendatum esse cupimus et præcamur..

  A024003243 

 « Gloriosi » præterea « Principes terræ, » Sanctissimi Petrus et Paulus ejusdem Dei et Domini nostri Jesu Christi Apostoli, quorum hic Doctor gentium, alter Apostolorum [340] Princeps, ipsiusmet Jesu Christi Vicarius, Ecclesiæ fundamentum et cujus fides numquam desinit, ac ambo sanctam Romanam Ecclesiam, caput et magistram aliarum Ecclesiarum, propria morte illustrarunt, venerabilisque Ecclesiæ Gebennensis infrascriptæ titulares Patroni, ipsam ac illius civitatem et diæcesim illarumque populum in orthodoxæ fidei professione ab omni hæresum labe innoxiam custodierunt, ab ipso fere nascentis Ecclesiæ exordio usque ad annum Domini millesimum quingentesimum trigesimum quintum, in quo (peccatis populi id exposcentibus) Sathanas, hæresum magister et artifex, omniumque malorum incensor et zizaniæ seminator, turbulentissimis hæresum motibus, civitatem ipsam ac partem illius diæcesis [conquassavit], expulso inde R mo Antistite, Reverendissimisque Canonicis ac toto clero reliquisque veræ fidei cultoribus, ecclesiis dirutis, religiosissimis imaginibus et ornamentis spoliatis, sacris vasis ereptis, Sanctorum reliquiis sparsis et conculcatis, divinis omnibus pollutis, ut exinde, proh dolor! ipsa civitas omnium hæresum fodina, bellorum intestinorum (quæ Gallias ab inde [341] vexarunt) alumna, proditorum inventrix, homicidiorum nutrix, incendiorum et rapinarum sentina, sceleratissimorum totius Europæ asilus, omniumque malorum quæ hanc patriam Sabaudiæ et finitimas provincias vexaverunt et vexant origo, non immerito ab omnibus censeatur et veraciter existat..





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE