11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html |
A011000769 |
Sane, quantum conjicere potui, non alia me ratione amare cupiebat Franciscus Chosallius quam quod me amares; alioquin cum in me tam pauca e multis quæ dixeras deprehenderit, neque te neque me jam amaret, nisi amari me abs te, te quidem excusatione, me benevolentia, utrumque admiratione dignum redderet. |
||||
A011001134 |
At hæc fusius cum integrum opus attentius paulo, iis quatuor aut quinque diebus, consideravero; vix enim aliquot paginas, partim concionibus, partim aliis negotiis abstractus, degustasse licuit; eramque in officio apud Dominum de Montrotier quod dixeras, cum libellum et litteras a te excepit.. |
||||
A011003573 |
Literas à te nullas mihi reddidit; itaque quas Necii dixeras ad me scripsisse video interceptas, feroque, ut debeo, molestissimè; etsi fuit illud multo jucundius te videre, tanta præsertim videndi mei cupiditate incitatum, ni puderet magis quod mea causa tam grave et noctis et itineris incommodum suscepisses. |