A022001268
|
Exponit humillime Tuae Sanctitati Claudius Granierius, Episcopus Gebennensis, cum alias, ad instantiam [189] Emmanuelis Philiberti, tunc Sabaudiae Ducis, unita fuerint Militiae Sanctorum Mauritii et Lazari omnia beneficia simplicia, curionia, monasteria, prioratus et alia, agrorum Gexensis, Terniacensis et Caballiani, sub praetexta causa quod eorum tractuum incolae lutherani seu calviniani essent, nec divinus idcirco in iis cultus exerceri posset; praefinita fuit haec unio cum clausula, per quam Gregorius, foelicis recordationis, Papa decimus tertius, uti quandocumque earum ditionum incolae ad sanctam fidem converterentur, Lazariani Equites unicuique [190] curioni quem Episcopus elegisset, quinquaginta ducatos dare deberent annuatim, declaravit.
|
A022001274
|
Supplicat idcirco Sanctitati Tuae, uti sibi licentiam dignetur concedere praebendam unam monachalem supprimendi in monasteriis et prioratibus conventualibus suae diaecesis, vacantem aut vacaturam, ad hoc ut unicuique theologo praebendas duas, prout expedire videbitur [192] assignare possit; et deficientibus praebendis, potestatem aliqua beneficia simplicia earum ecclesiarum in quibus hujusmodi praebenda constituetur, supprimendi, et eorum fructus eidem theologali applicandi; quandoquidem hac ratione in iis monasteriis, prioratibus et ecclesiis divinus cultus minime minuetur, imo vero majus et majus sumet in dies incrementum..
|