23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html |
A023000692 |
Ita et ab expresso Dei verbo, et ab omnium antiquorum Patrum et Christianorum fide, prorsus dissentiunt; quid enim clarius illis verbis: Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur; Hic est sanguis meus, qui pro vobis et pro multis funditur in remissionem peccatorum? Nimirum datur sacrosanctum corpus illud, non solum nobis in Sacramentum, sed etiam pro nobis in Sacrificium. |
||||
A023001127 |
Nam Lutherus quidem sic scribit quodam loco: [153] «Primum scire contestatosque eos esse volo, me nullius prorsus quantumlibet sancti Patris auctoritate cogi velle.» Deinde, mox quasi cum Patribus omnibus luctaturus, eos sursum deorsumque movet ut dejiciat: «Jam,» inquit, «quanti errores in omnium Patrum scriptis inventi sunt! Quoties sibi ipsis pugnant! quoties invicem dissentiunt! Quis est, qui non ssepius Scripturas torserit? Quoties Augustinus solum disputat, nihil definit; Hieronymus, in Commentariis, nihil fere asserit.» Deinde tandem concludit: «Nemo ergo,» inquit, «mihi opponat Papae aut Sancti cujusvis auctoritatem, nisi Scripturis munitam.» Et in libro quem edidit Contra Regem Angliae, quam superbe: «Dei Mot,»inquit, «est super omnia. |
||||
A023001223 |
Neque vero nostri temporis haeretici solum inter se dissentiunt [181], sed etiam, ut jam diximus, spiritu dissensionis aguntur; nam omnia sustulerunt quae ad unionem sive unitatem spiritus et fidei possent reducere capita multorum. |