Mot «Dissensionum» [3 fréquence]


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023001225 

 Cumque videret Sacramentarios impudenter [184] de Sacra Scriptura gloriari: «Hoc,» inquit, «rei caput est: diabolus sua calliditate et potentia nobis multo superior est; oppugnat et repugnat ubique; si nos ad Scripturam confugiemus, ibidem quoque praesto est, et in ea tantum contentionum et dissensionum concitat, ut propediem ejus obsaturemur, languidiusque Scripturae assentiamur et confidamus.

  A023001225 

 Et quidem jamdudum oculi ejus scintillant erroribus de Baptismo, peccato originis et Christi [185] humanitate; inde tantum turbarum in Sacris Litteris existet, tantum orietur dissensionum et tantum exurget sectarum, ut vere, cum Paulo, affirmare possimus, mysterium iniquitatis nunc agit.» Quemadmodum etiam ipse prospiciebat post ce multas sectas oborituras: «Si haec mundi machina per aliquot annos duraverit, iterum, more Patrum, ad tollendas dissensiones humana quaerentur praesidia, constituenturque leges et decreta ad conciliandam et servandam in religione concordiam; quod quidem similem priori sortietur eventum.» Et paulo post, explicans quae sint humana illa praesidia ad tollendas dissensiones, dicit esse Concilia.

  A023001226 

 Ex quo vides: primo, Sacramentarios ab eo pro haereticis, [186] et haereticorum omnium foedissimis habitos esse; secundo, omnes eos impudenter Scripturas praetexere; tertio, Scripturam solam non posse tot dissensionum turbas compescere; quarto, unicam ad consensionem viam esse Concilia; quinto, Conciliorum usum ad eam rem in more fuisse apud Patres: quae omnia sane verissima sunt, quamquam a mendace ac mentiri solito prolata.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE