23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html |
A023001131 |
Et tamen non eo minus statim spernit monachos; nec tantum monachos nostri temporis, sed antiquos etiam iUos, quos Augustinus tanto-pere commendat; ait enim nonnulla «esse in prisca» illa monachorum «forma,» quae sibi displiceant, «immodicam» scihcet «affectationem et χαχοζηλίαν, et quod exemplum inutile ac periculosum in Ecclesiam induxerit.». |
||
A023001455 |
Est hoc omnibus haeresibus cum meretricibus commune, ut sola novitate placeant, adolescant, consistant, sola item vetustate displiceant, deficiant, collabantur.. |