14-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XIV-Vol.4-Lettres.html |
A014000550 |
At in rei veritate dico: cum generalem diocaesis meae visitationem, nulla praetermissa parrœcia, pene exegerim, nullum omnino reperi [42] haereticum in parroeciis quae a Bernatibus et Genevatibus non fuerunt occupatae, nullum librum prohibitum, antiquis nonnullis exceptis, qui ex mera negligentia et contemptu in alicujus domus profundo pulvere restabant; et Catholici nostri tantis anguntur scrupulis, ut, cum de libro aliquo dubitant, vel in ignem projiciunt, vel deferunt ad delegatos. |
23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html |
A023001952 |
Item, 35 prioratus rurales diversorum Ordinum, ex quibus 12 diversis ecclesiis, tam ipsius diocaesis quam aliarum uniti, reperiuntur; ex reliquis autem, undecim in titulum, duodecim in commendam possidentur.. |
||||
A023002009 |
Mirum quam dissipata sit omnium Regularium disciplina in Abbatiis et Prioratibus hujus diocaesis (Carthusianos et Mendicantes excipio). |
||||
A023002020 |
Est haec diocaesis Gebennensis in medio montium altissimorum posita, in quorum tamen plerumque cacuminibus et praeruptis pagos numerosissimis familiis refertos videre est; quibus ut de religione provideretur, majores ecclesias aedificaverunt ad quas pastores in imis vallibus commorantes, singulis diebus festis accederent, plebem sacratissimo Missae Sacrificio recreaturi. |
25-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXV-Vol.4-Opuscules.html |
A025003509 |
Fœlicis memoriae Paulus, Papa Quintus hujus nominis, die 23 Aprilis anni 1618, ad instantiam Ducis Sabaudiae [511], commisit et mandavit Episcopo Gebennensi, ut Domum ac Congregationem piam mulierum quae sub nomine Beatissimae Virginis Mariæ de Visitatione, ante aliquot annos Annessii, Gebennensis diocaesis, instituta fuerat, in Monasterium Monialium sub Regula Sancti Augustini viventium erigeret: quod sane ita factum est.. |