Mot «Dignetur» [16 fréquence]


12-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XII-Vol.2-Lettres.html
  A012002840 

 Cum autem hujus rei utilitas in hanc ovilis Dominici partem cujus curam Apostolica vestra providentia mihi demandavit primum derivanda sit, non debui committere quin ego quoque humillimis ad pedum oscula precibus a Beatitudine Vestra efflagitem, ut suam paternam et [373] Apostolicam gratiam huic negotio liberaliter impertiri dignetur..


17-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XVII-Vol.7-Lettres.html
  A017002364 

 Sin minus, Sua Sanctitas, quæ, quia omnium curam habet, omnibus omnia fieri debet, eas earumque Ecclesiam dignetur Indulgentiis cohonestare, et ad majores in pietate progressus excitare sua paterna et Apostolica Benedictione, cum earum mulierum ac virginum maxima pars sit nobilissima, et illustribus parentibus [253] ortarum et tota illa Congregatio etiam hæreticis sit in honore, dum illius pietas omnem etiam pietatis inimicorum pervicaciam superet..


18-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XVIII-Vol.8-Lettres.html
  A018001082 

 Nunc demum res ad eum statum redacta est, ut nulla prorsus ratione earum victui provideri possit, nisi Sedes Apostolica cum eis dispensare dignetur, ut in communi prædia et alia bona immobilia possidere possint..


22-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXII-Vol.1-Opuscules.html
  A022000409 

 Et Beatae Dominae nostrae Deiparae Mariae, quae cum sit Mater Verbi, verba nostra dignetur secundum Mot Filium suum praecibus [48] dirigere; beatis Petro et Paulo, Augustino, Thomae ac divo Bonaventurae, Doctori inclito, beato item Joseph.

  A022001269 

 Supplicat Sanctitati Tuae humiliter, uti unionem illam relaxare et penitus abrogare dignetur, quo beneficia illa omnia, qusecumque tandem sint, curionibus, rectoribus, concionatoribus, reparationibus aliisque ad conservadam religionem sanctam necessariis oneribus applicentur [191], quandoquidem Serenissimus Allobrogum Dux, qui ejus Militiae Magnus Magister est, suum in eam rem consensum praebet, licentiam eidem Episcopo concedendo instituendi paraeciales rectores beneficiaque distribuendi, prout viderit necessarium esse, necnon tres validos concionatores e quovis Ordine seu Religione eligendi..

  A022001274 

 Supplicat idcirco Sanctitati Tuae, uti sibi licentiam dignetur concedere praebendam unam monachalem supprimendi in monasteriis et prioratibus conventualibus suae diaecesis, vacantem aut vacaturam, ad hoc ut unicuique theologo praebendas duas, prout expedire videbitur [192] assignare possit; et deficientibus praebendis, potestatem aliqua beneficia simplicia earum ecclesiarum in quibus hujusmodi praebenda constituetur, supprimendi, et eorum fructus eidem theologali applicandi; quandoquidem hac ratione in iis monasteriis, prioratibus et ecclesiis divinus cultus minime minuetur, imo vero majus et majus sumet in dies incrementum..

  A022001279 

 Supplicat idcirco Sanctitati Tuae, uti ei licentiam dignetur impertiri iis curionibus congruam assignandi portionem, etiam extra visitationem generalem, super decimis, primitiis et oblationibus ab Abbatibus, Prioribus aliisve ecclesiasticis possessis, prout judicabit necessarium, non obstante oppositione quavis vel appellatione.

  A022001284 

 Quapropter supplicat Sanctitati Tuae, uti concedere dignetur licentiam in quarto consanguinitatis vel affinitatis gradu dispensandi, eosque qui hactenus, eo non obstante quarto gradu, matrimonium contraxerunt, absolvendi, cum potestate prolem tali modo susceptam legitimam declarandi, hocque saltem in conscientiae foro; quandoquidem et paupertate, ne Romam mittant, impediuntur, et angustia loci coguntur simul contrahere.

  A022001289 

 Supplicat Sanctitati Tuse, uti non sibi tantum et generali Vicario, sed et decem aut duodecim viris doctis et perspicacibus eligendis, eos haereticos, seu relapsos, ab omni hseresi absolvendi licentiam dignetur concedere; et in hunc effectum, utque illorum objectionibus respondere ii sacerdotes queant, potestatem, absque conscientiae scrupulo, habendi et legendi libros prohibitos, eos autem maxime quos quotidie haeretici in lucem emittunt; quandoquidem non ita facile possunt aliter convinci.

  A022001294 

 Supplicat Sanctitati Tuae, uti eum ab omni et quavis decimarum Sabaudiae Duci concessarum solutione dignetur eximere, partem illam quae ei convenit, in alios Allobrogicos Episcopos, vel beneficia possidentes, multo se ditiores et minus oneratos, remittendo..

  A022001298 

 Supplicat humillime Sanctitati Tuae Claudius Granierius, Episcopus Gebennensis, uti cum Canonicis Ecclesiae suæ cathedralis dispensare dignetur ad obtinendas retinendasque una cum canonicatibus ecclesias paraeciales, collocando in iis idoneos vicarios et quid ad animarum habendam curam sufficiant; quandoquidem omnes sunt vel nobiles, vel doctores, et nequeunt cum [196] canonicatus fructibus, qui sexaginta ducatorum summam non excedunt, decenter vivere, nec ad alia possunt adspirare beneficia, cum omnia fere de jure patronatus sint, nec possint idcirco absque praesentatione patroni obtineri.

  A022001303 

 Quamobrem supplicat Sanctitati Tuae, uti sibi dignetur impertiri licentiam hujusmodi homines mediantibus nummis liberare, prout inter ipsos conventum fuerit; et quae quidem pecuniae in evidentem episcopalis mensae utilitatem, aut fundi ejusmodi in emphytheutica bona convertantur..

  A022001308 

 Quapropter supplicat Sanctitati Tuae, uti commissionem alicui ex ultramontanis Praelatis de rebus omnibus bene instructo dignetur dare, qui cum duobus ex Societate Jesu, vel Capucinorum Ordine Patribus, addito etiam [198] brachii saecularis auxilio, si opus fuerit, debeat possitque libere et absolute ejusmodi Monasteria visitare, et in veterem ordinem reducere, et inobedientes corrigere, et rebelles coercere, prout expedire viderit ad animarum ipsorum salutem populique consolationem, appellatione quavis neglecta et oppositione; quandoquidem illorum Monasteriorum Superiores hujusmodi dissolutiones ferunt et patiuntur, eo quod remedium nullum adhibeant..

  A022001371 

 Supplicant igitur humillime Sanctitati Tuae, uti dissolvendo et relaxando unionem illam, capitulari mensae renovare dignetur, et eidem fructus et reditus conventus applicare, Militibus etiam perpetuum imponendo silentium, quandoquidem Serenissimus Sabaudiae Dux consentit, et Canonici pro majori parte doctores sunt validique concionatores.


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023002095 

 Si deinceps non habenti auferatur etiam quod habet, non modo publica res ecclesiastica difficilius conservabitur in hac diaecesi, sed omnino corruat necesse sit, nisi Deus, farina Ægipti carentibus, manna de caelo iterum praestare dignetur..


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024003297 

 Statuimus pariter et ordinamus, omnes et singulos utriusque sexus confratres, singulis diebus ad recitationem quinquies Orationis Dominicæ et totidem Salutationis Angelicæ, genibus flexis et detecto capite, perpetuo astrictos esse et teneri, ea ad Deum intentione, ut ipse meritis Domini nostri Jesu Christi, et intercessione [358] Beatæ Mariæ semper Virginis et precibus Sanctissimorum Apostolorum Petri et Pauli, fœlici et prospero rerum statui universarum provinciarum et locorum Serenissimo Sabaudiæ Duci, Principi nostro, subditorum adesse, atque felicem eventum præstare, inibique Catholicam fidem tueri et conservare, ac populum a præsentibus calamitatibus liberare; hæreticos vel ad unitatem et gremium sanctæ Matris Ecclesiæ reducere, vel illas confundere et humiliare ipsasque hæreses funditus extirpare, et ad id Principes insimul reconciliare et unanimi consensu inducere, Principesque nostros ab omni adversitate custodire dignetur..





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE