Mot «Didici» [2 fréquence]


07-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome VII-Vol.1-Sermons.html
  A007000392 

 Dicam ergo et fatebor in dissita longeque inferiori conditione quod olim sapientissimus hominum dixit: Stultissimus sum virorum et sapientia hominum non est mecum; non didici sapientiam et non novi scientiam sanctorum. Sed idem subinde cum Davide animum solabor: Quoniam non cognovi litteraturam, introibo in potentias Domini.


11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html
  A011001448 

 Martinengius [176] quidem cum ad Divæ Catharinæ arcem venturus speraretur, nostrorum precibus adactus sum ut partim nocturno, partim diurno itinere ad condictum locum et diem, negotiorum quorumdam pro clericis cum eo tractandorum gratia, [me conferrem;] cumque mœnia Gebenensia mane lamberemus, didici te inde [aurora] ejus diei discessisse, quo mecum longe durius actum existimavi quod tam parvo temporis intervallo disjungeremur, ac ut fieri solet, veluti præcurrentem consequuturus, ad multam usque noctem iter feci; sed frustra, nam ut, si tamen factu possibile foret, desiderium quo crucior fruendi te acueres, mihi ejus ingenium imitatus videbaris, quæ fugiebat « ad salices sed » se cupiebat « ante videri.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE