Mot «Dicam» [81 fréquence]


05-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome V-Vol.2-Traitte de l'amour de Dieu.html
  A005001381 

 O incredibilem animi prœstantiam et spiritus fervorem! Christum, qui nostra causa maledictum factus est, qui infirmitates nostras suscepit et morbos portavit, imitatur; aut, ut parcius dicam, primus ipse post Christum aliquid eorum causa perpeti, et quasi impius, non recusat modo ipsi salutem consequantur.» Quibus verbis indicat genuinum sensum loci Apostoli, quidquid Card. Tolet.

  A005001381 

 Quin etiam majus quiddam pro suis secundum carnem fratribus ausus est, ut ipse quoque (audacius hœc dicam) eos apud Christum in locum suum subrogari prœ charitate optet.


07-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome VII-Vol.1-Sermons.html
  A007000223 

 Ne sçaves vous pas ce que les Apostres saint Pol et saint Barnabé disent es Actes, parlant aux Juifz: Vobis primum oportebat loqui Mot Dei, sed quia repellitis illud, ecce convertimur ad Gentes? Et ne sçaves vous pas ce que disoit [49] Osee en son second chapitre: Et dicam non populo meo: Populus meus es tu; et ipse dicet: Deus meus es tu? C'est dequoy parle saint Pol en son 9.

  A007000352 

 Mihi vero qui iis sum præpositus qui ea pollent modestia, fortitudine, prudentia ac charitate quæ in quolibet Prælato desiderari potest, ut eorum quilibet Præpositus esse mereatur; quid in hac causa metuendum est? Quid enim me moretur infantia, imperitia ac mentis [96] imbecillitas, cum nec monitis, nec disciplina, nec correctione ullo in hoc munere mihi futurum sit opus? Nisi quis velit, quod dixerunt veteres, « Minervam docere, » aut, ut more nostrorum dicam, « Sanctum Bernardum hortari, » vel inter Cordigeros, ut jam sumus, conceptum tegere latinitate.

  A007000390 

 Merito, Patres, hæc omnia faustane sint an infausta vicissitudo nihil est quod dicam.

  A007000392 

 Dicam ergo et fatebor in dissita longeque inferiori conditione quod olim sapientissimus hominum dixit: Stultissimus sum virorum et sapientia hominum non est mecum; non didici sapientiam et non novi scientiam sanctorum. Sed idem subinde cum Davide animum solabor: Quoniam non cognovi litteraturam, introibo in potentias Domini.

  A007000394 

 Ii, me inscio (vere dico et ingenue, Patres, nec est quod illis presentibus falso dicam), amicis per litteras commendarunt, ut si quo possint modo Præfecturam hanc vestram (quandoquidem vacabat) meo nomine impetrarent.

  A007000405 

 Quod ut consequamur pœnitentia propitiandum est Numen; et ut uno verbo dicam (modus enim orationi aliquis faciendus est), sic nobis ex regula Christiana vivendum est, ut Canonici, id est, regulares, et filii Dei vere nominemur et simus..

  A007000495 

 Il demande le nom de Celuy qui l'envoye: Si dixerint mihi: Quod est nomen ejus? quid dicam eis?.

  A007000773 

 Quod est nomen ejus? quid dicam eis?.

  A007001205 

 Scio me jam alias dixisse; nunc tamen quae dixi brevius dicam, et alia addam scitu digna..


08-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome VIII-Vol.2-Sermons.html
  A008000196 

 Chrisost.: Dicite; at ego non dicam, sed euge, serve bone et fidelis.

  A008000333 

 Sed non possum continere quin dicam duo: et historiam illam de amicitia Augustini, et retractationem quam fecit illorum verborum quæ sunt in fine cap. 6: «Ille autem qui dixit dimidium,» etc. Horatius est, de Virgilio navigante:.

  A008000384 

 Dicam pauca de Angelorum custodia.

  A008000385 

 Accipe Puerum et Matrem ejus, et fuge in Ægiptum usquedum dicam tibi.

  A008000465 

 Ita Domine, in zelo dilectionis [46] tuæ dicam: Ut præcor ignoscas iis qui pœnitentiam facere volunt, sic concedo ne illis ignoscas qui irrident te, Domine, et misericordia tua abutuntur..

  A008000961 

 Unde duo dicam: explicabo breviter misterium Incarnationis; secundo, quomodo gustare debeamus omnes hoc misterium, maxime autem vos Sorores..

  A008001048 

 Sed primo dicam de ejus transitu, sive dormitione, sive Assumptione.

  A008001301 

 Hujus necessitatem non dicam.

  A008001484 

 At vero, ut dicam libere quid mihi videatur, et quando ibi [195] datur occasio nec tempus est dissonum, facio duas differentias osculorum; nam osculum aliud malum est, aliud bonum.

  A008001494 

 Hoc modo, ut libere dicam, non tot deciperentur; sed non renunciant donec intumescens venter denunciet.

  A008001573 

 I. Psal. 49: Nunquid manducabo cames taurorum? etc. Si esuriero non dicam tibi.

  A008001765 

 Dicam ego, jam non ego, dicet vero in me Christus, et quia non sum dignus [238] qui veniam ad eum, mittam amicos, inter cæteros autem, Beatissimam Virginem..

  A008002071 

 Porro, cur homines mundani moriantur in peccatis suis multæ sunt causæ; tres dicam..

  A008002980 

 Quae erunt duo puncta hujus sermonis, quae concludam petitione aquae quam Samaritana petiit, ut etiam aliquid de Evangelio Feriae dicam.


11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html
  A011000348 

 Universo enim orbi litterario cum ex fructu arbor optima et sis et habearis, mihi unus perpetuo propositus es quem noctes diesque respicerem, et ad cujus exemplar quam maxime possem genuine animum meum efformarem, non tantum quod nullibi superiorem, paucos etiam habeas pares, sed quod provincialia, civilia aut, ut ita dicam, domestica exempla nescio quid habeant acutioris energiæ ac efficaciæ..

  A011000426 

 Etsi enim tanto viro, dicam suavius (quod per summam humanitatem tuam jam mihi licere existimo) etsi tanto amico, suavissime alloquenti non respondere durum fuerit, jucundissimum tamen fuit, interea, inter acerbas nonnullas animi occupationes, mellificium illud tuum degustare ac te ex litteris veluti loquentem subaudire..

  A011000446 

 At male providis oculis distantia illusit, aliudque jam dicam esse rem eminus aliud vero cominus metiri.

  A011000471 

 De Antoniano convivio recte procuratorem egit Chappasius; dicam libere pro candore pectoris fraterni Antonianum.

  A011000513 

 At vero quonam fieri potest modo ut non sat cito litteras acceperim, qui tam bene excepi quam bene aliud unquam sum excepturus? Non quidem quam bene sunt scriptæ et elaboratæ, (quis enim tuum illud mellificium satis pro dulcedine non dicam collocare sed gustare quidem possit?) sed jam tam eleganter, tam amice! Illud certe mihi accidit percommode ut priores tuæ litteræ cum ad me perlatæ sunt, secederem in avitam [49] Salesiorum domum; ut enim eas excepi tanta legere sum aggressus aviditate ut aviditas saporem omnem præriperet, at ubi mihi ipsum otium itidem relegendi facultatem comparavit, tum vero undique sese mihi effudit voluptas..

  A011000619 

 Angor desiderio incredibili id præstandi quod promisi, quod quamprimum potero faciam; nullamque dicam diem ne obviam accedas iterum, quod te cum tali ac tanto comitatu semel fecisse, mei scilicet causa, nisi amor ille eximius (cæcusne dicam an cæcutiens?) erga me tuus excusaret, intolerabile omnino videretur in tanto senatore.

  A011000620 

 Quid dicam? Si mihi in mala causa bonus desit advocatus, actum quidem est de capite meo.

  A011001165 

 Amo, ut uno dicam verbo, modestiam.

  A011001166 

 Dicam præterea libenter, in tua ad me epistola, ut [137] venustate mirifice recreor, sic candorem desidero.

  A011001171 

 Dicam planius.

  A011001195 

 Non enim tu ignotus es vicissim aut obscurus, qui tot recte (ut modestissime dicam) factis, dictis, scriptis pro Christo universis Christi fidelibus innotuisti, ut mirandum non sit eum qui omnibus toties scripsit Christianis, a multis hoc solum nomine quod Christiani sint, litteras item accipiat..

  A011001327 

 Res est in tuto; jam enim ad colloquia descendunt, mox, ut ex proverbio dicam, ad deditionem venturi; sic enim Crescanus advocatus nos docuit Tononienses communi consilio confessionem, uti vocant, suæ fidei scriptis prolaturos, uti si quid a nobis differunt, ea de re familiari ac privato colloquio vel privatis scriptis agamus.

  A011001345 

 Ea est propemodum temporibus calamitas non minima, ut eminus rem spectantibus apud viros probos et, ut sacro dicam verbo, quibus est cor, ipsa calamitate sit calamitosior opinio.

  A011001575 

 et accedit, Frater suavissime? Videndi te ingens, ut par [193] est, et me apud te de mora in scribendo purgandi desiderium [erat] quod litteris nulla possum ex parte explere; nec otium quidem affuit, nec tabellarius; dicam candide, nec etiam animus, cum singulis propemodum momentis profectioni intenderem.

  A011001728 

 De re nostra Tononiensi quid dicam, mi Frater? Dominus de Jacob mira dedit in promissis.

  A011002210 

 Verum, quando per tantam benignitatem licet, committendum non existimo quin dicam passim finitimos undequaque Genevensium populos, hactenus hæreticos, ballivagiorum ut loquuntur de Gex et Gaillard, restitutionem fidei reique Catholicæ infimis postulare precibus, quo deinceps Catholice vivere queant; atque plurimorum [270] inter eos quotidianam audivi quærimoniam quod Catholici cum sint, ritu tamen Catholico vivere Reipublicæ Genevensis tirannide prohibeantur, cum alioquin ea Respublica non suo, sed Francorum Regis Christianissimi nomine in ejusmodi populos violentum illud exerceat imperium; neque probabile sit ejus tyrannidis qua Catholicorum conscientiæ opprimantur conscium esse Regem, qui nuperrime tanta contentione Catholicam communionem expetivit.

  A011003026 

 Nam quod iis usu venire solet qui longiore absentis aut defuncti alicujus desiderio torquentur, ut ea demùm ratione recreari se sentiant, si non solum amici memoriam diligenter et religiosè, ut par est, colant, sed etiam exactissima naturæ imitatione, quantùm arte effingi potest, ejus quasi præsentis imaginem oculis suis intuendam objiciant, id ipsum nobis, quotquot ad virtutem contendimus, faciendum existimo; ut quoniam admirabilem ejus pulchritudinem, qualis quantaque est, ne animi quidem cogitatione assequi possumus, eos saltem nobis ad amandum et imitandum proponamus in quibus vivam illa sui effigiem elegantioribus et aptioribus, ut ita dicam, coloribus depinxerit.

  A011003028 

 In quibus si te unum esse dicam, qui hodie mihi instar omnium esse possis, in ista præsertim vixdum virili ætate, in qua tot tantaque virtutum ac scientiarum omnium, non argumenta modò sed clarissima lumina proferas ut à quo superari in posterum queas alium quàm te habeas neminem, vereor ne adulatorem me potiùs quàm probum amicitiæ Fabrum suspicêre.

  A011003067 

 In quo si me tu minus verecundum putas, ne dicam impudentem, qui tantùm mihi arrogem ut magnum aliquod Reipublicæ detrimentum illatum existimem si eas non acceperis, scito non tanti me nugas et ineptias meas facere, nisi quoniam et ad te scriptas fuerunt et [376] de re ad publicam, ni fallor, utilitatem spectante.

  A011003085 

 Imò verò mensis hic, si mihi credis, annus est qui in sequentem annum incidat, aut potius anni plures, apud me quem incredibile videndi tui desiderium sic accendit ut ipsas etiam horas penè singulas pro mensibus numerem, et invita quoque natura, ne dicam astrologia cujus planè sum ignarus, toto hoc hyemali solstitio dies noctibus factas putem longiores.

  A011003109 

 Nam in cæteris et amplissima et propemodùm singularis veræ gratulationis materies illa esse solet, si quantùm ex dignitatis acquisitione novo possessori laudis tantùm vicissim ex possessoris laudibus commendationis dignitati possit accedere; in ista verù nimjs impudens sim adulator si te, præsertim repugnantem, eum esse dicam ex cujus meritis possit illa dignior fieri et illustrior.

  A011003111 

 Est omnino, ut scis, Divinæ Majestatis hoc proprium, ut tum maximè amari se intelligat cùm timetur, agatque nobiscum tam liberaliter, ne dicam humaniter, ut timorem nostrum pro amore habeat et, quod est consequens, humilitatem pro dignitate.

  A011003220 

 Primum illud est quòd tuas accepi literas dulcissimas, suavissimas et, ut meis mala fide tametsi bona mente objicis, Ciceronianas planè, quando non pateris ut dicam Athenienses; quid enim mihi potuit esse jucundius? Præsertim ex illa parte qua significas id, de quo non dubitabam, nec ullam te scribendi occasionem prætermissuram nec amandi mei finem umquam facturum esse; nam cætera quæ tu tam faciliter et eleganter de vale nostro gallicè latineque rescribis, etsi demulcent mirum in modum, ne tamen tam jucunda esse possint illud facit quòd absentiæ nostræ memoriam efficaciùs renovant, nec patiuntur ut tam facile mihi possim imponere cùm te præsentem videri volo..

  A011003223 

 Vale enim non dicam, ut agendum aliquid supersit quod me huc proximo quoque tempore reducem faciat.

  A011003225 

 Dixi tandem videri mihi totam rem istam tui esse debere consilii et judicii, ut si nihil istic profici posse [388] videres, majorem salutis tuæ paternique desiderii quàm tuæ laudis rationem haberes (neque enim dubito quin ex conatibus istis, tametsi, quod abominor, irriti forent, eo major tibi laudis materia paretur quo longiores erunt et, ut ita dicam, quando tibi cum obstinatissimis res est, obstinatiores), sin verò benè sperares, non committeres ut ex præcipuis laboribus et victoriis tuis successori tuo, quisquis ille futurus sit, triumphus quæreretur, sicut etiam quod te magis ut scio movebit, ut tanti momenti res prosperè inchoata successoris tui sive inscitia sive minùs felici industria concideret..

  A011003273 

 Malo te ista vel omninò nescire, vel ex verbis quàm ex literis meis intelligere, ne tu pro singulari tua erga me voluntate, magis mea causa commoveare quàm ego ipse, qui fero, non dicam omninò constanter et indolenter, sed tamen ita moderatè ut appareat « nihil me humani à me alienum » putare; nam præter id quòd jam inde à multis annis omnimodo eventura ista prævideram, nisi Deus à nobis averteret quem ipsum nos à nobis avertimus, illa quoque me non parùm juvat consolatio, miserrima quidem sed tamen efficacissima, tot tantisque nos infortuniis premi non posse ut non plura gravioraque, et pati possimus et expectare debeamus..

  A011003297 

 Quæ sic me apud Senatum tui honoris causa curare oportuit jam perfecissem, nisi quorumdam superstitiosa religio, ne quid gravius dicam, obstitisset; quibus visum est ante omnia faciendum ut tanta Episcopi erga te voluntas subscriptione aliqua constaret.

  A011003318 

 Id qua ratione, aut ut veriùs dicam, cujus culpa factum sit, si ex eo cognovisti, non excuso tam improbabilem hominis negligentiam, sed ignosco culpæ, satis enim mihi fuerit quòd culpa me vacare intelliges; sin fuit ille in hoc ipso negligens ne se accusaret, neque excuso, neque ignosco, tametsi querelas omnes et injurias à me hodie, ut par fuit, remissas esse non nesciam; adeò mihi constitutum est perpetuas cum iis inimicitias gerere si qui erunt quorum culpa fiet ut de mea, non dicam voluntate, (qui enim facere posset?) sed diligentia malè suspicandi quæsita tibi occasio videatur..

  A011003411 

 Nunc verò, majorne dicam nescio voluptas an admiratio est, non eerum dumtaxat qui negotio magis quàm tibi diffidebant, sed illorum etiam qui, cùm eam probarent, vix tamen persuaderi poterant futurum ut jam citò tam uberes diligentiæ et contentionis tuæ fructus constarent, quòd minùs tibi opis et auxilii parari viderent ab iis quorum authoritate præcipuè geri res debebat quàm necesse esset [401] ad tantam rem feliciter aggrediendam gerendamque; sic enim jam omnibus ferè persuasum est fore brevi ut sacrosancta religio per tot annos ab istis populis explosa pristinam suam per te recuperet dignitatem, indeque tamquam ex armario munitissimo potentissima ad expugnandam Babylonem machina tandem depromatur..

  A011003414 

 Quid enim ardentiùs cupiam, quàm te videre, et Salesium meum, quid meum imò meissimum, aut, ut tandem dicam expressiùs, meipsissimum, totis oculis, brachiis et sensibus amplecti, totque et tam enixis amplexibus fatigare? [402].

  A011003437 

 De libello meo, quem tibi aliisque multis exemplo tuo tantoperè probari video, quid rursus dicam, aut novas habeam gratias? Vetus jam istud beneficium tuum est, quod ego sic accipio ut quasi nihil dùm præstiterim, majus quidpiam à te expectari, et à me plura præstari debere intelligam; quæ si voto et animo meo respondebunt, possis tu faciliùs et lubentiùs tua agnoscere quàm hæc leviora quæ tu tanta contentione mea esse defendis, ne quid de tuis laudibus detrahatur.

  A011003461 

 Etsi tam longo inter nos, mi Frater, silentio non magis delector quàm tu, dicam tamen ingenuè, me meæ pudet pœnitetque diligentiæ; audio enim te, si posteriores meas literas paulò tardiùs accepisses, ad nos venturum fuisse ut clarissimum Patrem Possevinum videres, quem si videre non potuisses, ego sanè te vidissem.

  A011003508 

 Quamquam si, ut plerique ominantur, provinciæ moderatio ad Baronem Petræ differretur, sperandum est æquè feliciter, ne quid ampli us dicam, cessura omnia, dummodò quantum ille animi et contentionis in eam rem collaturus est, tantum ad rem agendam habiturus sit authoritatis; quam ego in hujusmodi causis semper plus posse credidi quàm ipsum etiam jus potestatis.

  A011003572 

 Scripsissem ad te, mi Frater, diligentiùs, si de Serenissimi Ducis nostri adventu, de quo te scio potissimùm laborare, certi quid et explorati habuissem; sed fuerunt omnia in hunc usque diem adeò incerta et in utrumque eventum titubantia, ne dicam penè deplorata, ut nihil scribendum occurreret quod levandi et consolandi tui causa scirè te mea interesset.


12-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XII-Vol.2-Lettres.html
  A012001319 

 De hoc Pontifice tibi, Pontificum maxime, pro tua vigilantia satis cognito, hoc unum dicam.

  A012002086 

 Jam ergo, de eo quod vidi loquor et quod ut ita dicam manus meæ contrectaverunt, ut sim impudentissimus si mentior, imprudentissimus si rem nescio.

  A012002089 

 Dicam intrepide, nusquam suavius, nusquam efficacius hoc nostro tempore hæreticorum tanta copia ad sanam fidem adducta est..

  A012002090 

 Ut nullum lapidem relinqueret Dux religiosissimus quem ipsemet suis, ut ita dicam, manibus non moverit, per blanditias, per minas, ut quoad per eum fieri posset populi illi converterentur; et quod laude dignius est, magna consilii sui parte contra sentiente et consulente.

  A012002091 

 Itaque, ut rem magnam paucis dicam, ante duodecim annos in sexaginta quatuor parrochiis urbis Genevæ vicinioribus, murisque illius, ut ita dicam, adjacentibus hæresis publice docebatur, ac ita universa occupabat ut mil lus Catholicæ religioni locus superesset.

  A012002839 

 Cui quidem malo nullo præsentiore remedio medicinam fieri posse existimant periti rerum æestimatores, quam si ex reformatis et recenti Spiritus Sancti igne accensis et inflammatis Congregationibus viri Religiosi adducantur, et in locum eorum (ut modestissime dicam) qui terram hactenus perperam occupaverunt, sufficiantur.


13-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XIII-Vol.3-Lettres.html
  A013002089 

 Paucis dicam: cum Genevam, filiam illam Babilonis miseram conspicio, aliaque circum oppida hæreticorum faucibus absorpta, non possum non cogitare missum me ad gentem apostatricem, duram facie, indomabilem corde, ad domum exasperantem et ad scorpiones.


16-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XVI-Vol.6-Lettres.html
  A016001519 

 Verum, ubi de Ill mae et R mae Dominationis Vestrae promotione, a R do Canonico Ecclesiae Vestrae accepimus qui, etiam ipse, nos de dotibus quibus Deus omnipotens Vestram R mam Personam uberrime cumulavit, ad amussim quoad per eum fieri poterat edocuit, tum vero, Ill me et R me Praesul, tristitia nostra versa est in gaudium, aut, ut more Sacrae Scripturae dicam, versa est in cytharam, qua nimirum gratias plurimas Deo ageremus quod lucernam suam in Hierusalem non extinxisset, sed pro patribus filium nasci fecisset, quem constitueret principem super omnem illam terram tibique fausta ac salutaria praecaremur..


21-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXI-Vol.11-Lettres.html
  A021000202 

 Libenter dicam charitati vestræ, quod si vel minimum suspicarer in corde meo dilectionis motum qui ad Deum non tenderet, aut alteri quam divino consecraretur amori, infidelem ac spurium hunc animi mei fœtum, omni conatu, cum ipsis visceribus evellere satagerem, nec in mente mea abhortivum illud vel uno momento patierer....


22-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXII-Vol.1-Opuscules.html
  A022000187 

 Ex iis ergo omnibus colligimus essentialiter beatitudinem supernaturalem hominum ut et Angelorum tantum consistere in visione clara Dei, ut est comprehensio, non ita ut comprehensio significet adaequatam cognitionem objecti, sed prout significat tentionem, ut ita dicam, objecti desiderati et sperati, juxta id Canticorum, 3: Tenui illum, neque dimittam..


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023000138 

 De divo Thoma quid dicam, eu jus authoritate aliquam, relictis omnibus Patribus, si non justam at saltem minus temerariam vobis poteratis praetendere excusationem? Is sane tantum abest ut voluerit prævisam gratiam sufficientem [1] et distributam in illa visione vestra conditionata, ut suae sententiae praecipuum contra vos afferat argumentum.

  A023000579 

 Inter omnes istos praecipui et sicut impietatis ita nominis fama conspicui Lutherani, Ubiquitarii, Zuingliani, Anabaptistae, Suenckfeldiani, Davidici, Samosatenici, Calvinistae, Anglocalvinistae, Puritani, Adiaphoristae, Osiandrini, Melanchtonici, ut reliquos permilltos, ne dicam pene innumeros, veluti ipinorum gentium daemones, taceamus.

  A023000693 

 Quid vero esse potuit, quod miseros istos moverit, ut verborum Christi splendorem suis nugis obscurare voluerint? Dicam paucis; plura enim ex professo theologi.

  A023000696 

 Ita fit, ut qui sacrificium Missae et sacrificium Crucis duo sacrificia esse dixerit, verum dicat, propter distinctionem formae et modorum quibus offertur utrumque; at longe aptius loquatur, nec minus vere, imo verius, qui unum dixerit esse, propter identitatem, ut ita dicam, ejus qui et offert et offertur, ejus cui offertur et finis propter quem offertur; sicuti qui solem unum dixerit, verius utique dixerit, propter individuam unitatem substantiae solis, quam qui, propter dierum distinctionem, plures soles existimaverit nominandos.

  A023000848 

 Dicam, sed carptim, nonnulla quae occurrunt..

  A023001034 

 Et sane, ut verum dicam, coacti sumus fateri a parte eorum stare ministerium ordinarium; sed, quia potestate sua abusi sunt, eorum jactantiam irridere possumus.» Mornaeus autem, cum a nostris Episcopis Lutheri et sequacium missionem derivat, an non omnium apertissime vocationem nostrorum approbat Episcoporum? Bene igitur Calvinus, et melius quam crediderit, «in ecclesiis recte constitutis» vocationem suam aut suorum non habere locum..

  A023001287 

 Quia tamen Christo esse illos nobis gratiores intelligimus, et aliquo modo viciniores, quippe qui jam sint in gloria, plerique Antiquorum mediatores eos appellarunt, non ratione illa qua Christus Mediator dicitur, qui vere est in medio, ut ita dicam, mathematico, sed ut is qui alicui vicinior est, haet permodica distantia, medius dicitur inter hunc et illum a quo longius abest.

  A023002022 

 Vidi ego et visitavi parrochialem ecclesiam in altissimo [329] monte positam, ad quam nemo, nisi pedibus ac manibus reptans, accedere queat, per sex milliaria Italica distantem ab alia ecclesia, cujus pastor unicus et solus utramque regebat, ac in utraque singulis Dominicis diebus Missam celebrabat, quo labore, quo periculo, quo dedecore non est quod dicam, praesertim hieme, cum omnia glacie ac nive istis in partibus sint obruta.


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024002846 

 Uno tandem dicam verbo, cui absit invidia: non memini me vidisse hominem qui dotibus quas Apostolus apostolicis viris tantopere cupiebat, cumulatius ac splendidius ornatus esset..





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE