07-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome VII-Vol.1-Sermons.html |
A007000352 |
Mihi vero qui iis sum præpositus qui ea pollent modestia, fortitudine, prudentia ac charitate quæ in quolibet Prælato desiderari potest, ut eorum quilibet Præpositus esse mereatur; quid in hac causa metuendum est? Quid enim me moretur infantia, imperitia ac mentis [96] imbecillitas, cum nec monitis, nec disciplina, nec correctione ullo in hoc munere mihi futurum sit opus? Nisi quis velit, quod dixerunt veteres, « Minervam docere, » aut, ut more nostrorum dicam, « Sanctum Bernardum hortari, » vel inter Cordigeros, ut jam sumus, conceptum tegere latinitate. |
||
A007000384 |
Mihi vero cum vos intueor, Patres, quid in hac causa metuendum est? [102] qui ea charitate ac prudentia præstatis quæ in quolibet Præposito desiderari possunt. |
11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html |
A011000469 |
Ego vero contra, Frater optime, tanta me sensi totum perfundi voluptate in tuarum litterarum lectione, ut nihil aliud ejus confirmandæ quam Deo volente jam recuperaveram valetudinis, nullum opportunius desiderari videretur remedium. |
12-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XII-Vol.2-Lettres.html |
A012002840 |
Id autem ut succederet, omnia cum Generali Fuliensis illius Congregationis parata ac delineata sunt quæ in eam rem necessaria videbantur; ita ut nihil præter unum, sed illud quidem maximum ac præcipuum, desiderari posse videatur: Sedis nimirum Apostolicæ beneplacitum quo omnia hæc et fiant et facta constent ac firmentur. |
23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html |
A023002234 |
Nihil enim propemodum amplius in hac re desiderari posse videbatur, praeter eas quas a me frequenter plerique vestrum postularunt, cathechisticas et familiares de Sacramentis et reliquis praecipuis capitibus religionis exhortationes; quas tamen, Deo propitio, me quoque daturum polliceor, ubi variarum solicitudinum actionumque mihi hinc inde occurrentium turba otium aliquod spiritumve mihi permiserit. |
||
A023002650 |
Jam quod ad Moniales attinet, Monasteria duo Sanctae Clarse optime sane se habent, nihilque desiderari posse video, nisi ut Monialibus illud solatium detur quod sacrum Concilium Tridentinum, non sine Spiritus Sancti instinctu, illis concessit ac dari voluit, ut scilicet illis, ter saltem quotannis, confessarius extraordinarius attribuatur. |