Mot «Democraticam» [3 fréquence]


12-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XII-Vol.2-Lettres.html
  A012002083 

 Quo tempore Gallorum Rex, Franciscus primus, omnem propemodum Sabaudiam occupavit, Bernenses Helvetii, Lutherana ac Zuingliana lue non ita pridem infesti, in partes Sabaudiæ sibi viciniores irruptionem fecerunt, animosque civibus Genevensibus addiderunt ut Christi suavissimum jugum ac proprii Principis imperium excuterent, ac in istam seditionem democraticam qua nunc vexantur, speluncam scilicet latronum et exulum, infœlici mutatione degenerarent.


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023001407 

 Prima propositio est Calvini, disertis verbis expressa: Omnium optimam Reipublicae administrandae rationem esse aristocraticam, quin etiam democraticam; et, quod consequens est, pessimam omnium monarchicam.

  A023001441 

 Sexta propositio est Lutheri (promiscue enim de Luthero et Calvino loquimur, quia parum inter eos distare arbitramur): «Nuliam rempublicam legibus foeliciter administrari.» Cum enim id ex ejus assertionibus doctores nostri [232] collegissent eique tanquam errorem absurdissimum objicerent, ille non modo non negavit, sed diserte affirmavit suaeque affirmationis rationem his verbis reddidit: «Hoc,» inquit, «docet experientia.» Quaenam vero experientia, Luthere? An forte rempublicam aliquam vidisti, audivisti, legisti, sive monarchicam, sive aristocraticam, sive democraticam, quae legibus non regatur et dirigatur? An tu fortasse melior politicus es et prudentior Deo Opt.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE