22-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXII-Vol.1-Opuscules.html |
A022000427 |
Caeterum supposita tanquam verissima ea sententia, quae ait reprobationem fieri praevisis demeritis, superior sententia facile confirmabitur. |
||||||||
A022000427 |
Quae pag. XV, LXII et LXX ex multis observavimus de praedestinatione praevisis meritis confirmari possunt authoritate D. Petri Emotte, doctoris theologi Parisiensis, in sua egregia Confessione fidei, titulo hac de re, ubi diserte id quod nos asserit: non modo scilicet [51] reprobationem fieri praevisis demeritis, sed etiam praedestinationem praevisis meritis, idque constanter probat. |
||||||||
A022000432 |
Atque ita satis intelligibilis est, nec cuiquam injuriam faciet Dominus: nam quos damnabit, suis demeritis damnabit; quos salvabit, sua misericordia, et conquaerenti dicet: Amice, tolle quod tuum est; si autem iis volo dare, quid ad te?. |
||||||||
A022000439 |
Notandum octavo: Cum nec ad justitiam Dei spectet nec ad potentiam (magis quam salvatio) aliquem sine demeritis damnare, irrationabile prorsus est reprobationis modum quem nonnulli tenent. |
||||||||
A022000440 |
Notandum nono, mirum in modum urgere pro opinione quae asserit praevisis meritis et demeritis homines, et angelos etiam, damnari et salvari, quae hactenus dicta sunt. |