22-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXII-Vol.1-Opuscules.html |
A022000409 |
Et Beatae Dominae nostrae Deiparae Mariae, quae cum sit Mater Verbi, verba nostra dignetur secundum Mot Filium suum praecibus [48] dirigere; beatis Petro et Paulo, Augustino, Thomae ac divo Bonaventurae, Doctori inclito, beato item Joseph. |
||
A022000507 |
Quo ad torum vero difficillime dissolvitur, quia quod erat contractus purus inter gentes quæ Deum non noverunt et nomen sanctum Dei non invocaverunt, et pura fides per consensum, nunc est augustissimum Sacramentum per Christum Dominum nostrum, cui, cum Patre et Spiritu Sancto, laus, honor, imperium; Beatissimae Dominae nostrse Mariae Deiparae Virgini, Sanctisque Petro et Paulo Apostolis, quorum hodie celebris memoria est ex Chatedra ( sic ) Sancti Petri in [69] Ecclesia; Sanctis Fabiano et Sebastiano, martiribus; Sanctis Joseph, Francisco et Bonaventurae, confessoribus. |
25-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXV-Vol.4-Opuscules.html |
A025003422 |
Vidimus et pro pastoralis Nostri muneris ratione accurate conspeximus quicquid ad Congregationum Sororum Visitationis Beatissimae Virginis Deiparae, in diocesibus Nostris constitutarum, initia, progressiones fructusque pertinebat; cumque nihil omnino in his notaverimus quod sanctissimos mores, probatos ritus, sacra placita Ecclesiae Catholicae, Apostolicae, Romanae, Matris nostrae, undequaque non redoleret, saperet et spiraret; Nos quidem, hactenus dictarum Sororum piissimis conatibus quantum, Domino cooperante, potuimus, fovendis, erigendis ac promovendis operam Nostram authoritatemque pastoralem libentissime contulimus, has Congregationes, quamplurimis virginibus viduisque quas procellosis seculi fluctibus Spiritus Sanctus eripere dignabitur, portum salutarem exhibituras, in eodem Spiritu confidentes.. |
||
A025003518 |
Denique, pleraeque virgines et etiam viduae provectioris aetatis, vix Officium magnum unquam exacte addiscunt, quae propterea ab ingressu Religionum ut plurimum arcentur; quibus etiam commodum accidit si haec Religio Visitationis Beatissimae Virginis Deiparae, Ordinis Sancti Augustini, deinceps non teneatur ad aliud Officium quam ad parvum rite recitandum. |