Mot «Defuncti» [5 fréquence]


11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html
  A011003026 

 Nam quod iis usu venire solet qui longiore absentis aut defuncti alicujus desiderio torquentur, ut ea demùm ratione recreari se sentiant, si non solum amici memoriam diligenter et religiosè, ut par est, colant, sed etiam exactissima naturæ imitatione, quantùm arte effingi potest, ejus quasi præsentis imaginem oculis suis intuendam objiciant, id ipsum nobis, quotquot ad virtutem contendimus, faciendum existimo; ut quoniam admirabilem ejus pulchritudinem, qualis quantaque est, ne animi quidem cogitatione assequi possumus, eos saltem nobis ad amandum et imitandum proponamus in quibus vivam illa sui effigiem elegantioribus et aptioribus, ut ita dicam, coloribus depinxerit.


12-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XII-Vol.2-Lettres.html
  A012001320 

 Jam vero, Pater Beatissime, hic tantus vir non ita piidem me, nullo carnis aut sanguinis vinculo sibi charum, in adjutorem et successorem postulaverat, ac etiam, per summam Beatitudinis Vestræ humanitatem et beneficentiam, suo ingenti gaudio obtinuerat; quare Litteras Apostolicas accepi, quibus me Episcopum in defuncti locum suffectum esse Sancta Sedes Apostolica sancivit.


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024003318 

 Ne propterea videamur huic tam pio et necessario ac ultimo officio et debito confratribus nostris defunctis deesse, statuimus et ordinamus, ubi primum alicujus confratris nostri cujusvis sexus obitus Priori innotuerit, Congregationis vexillum Crucis, nigro panno paratum, in foribus oratorii apponi debere, una cum designatione in scriptis horæ et nominis ecclesiæ in qua sepelietur, ut reliqui confratres, si aliunde necessario occupati non fuerint, corpus talis confratris defuncti ad locum sepulturæ associari teneantur et debeant, Deum interim omnes pro salute animæ defuncti devote deprecaturi; et quos ad hoc tam opus pium expresse obligamus.

  A024003322 

 Presbiteros autem confratres in Domino hortamur, ut quanto citius eis licuerit, ut nimirum unam Missam pro anima cujuslibet confratris defuncti celebrent..





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE