Mot «Declaravit» [2 fréquence]


22-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXII-Vol.1-Opuscules.html
  A022001268 

 Exponit humillime Tuae Sanctitati Claudius Granierius, Episcopus Gebennensis, cum alias, ad instantiam [189] Emmanuelis Philiberti, tunc Sabaudiae Ducis, unita fuerint Militiae Sanctorum Mauritii et Lazari omnia beneficia simplicia, curionia, monasteria, prioratus et alia, agrorum Gexensis, Terniacensis et Caballiani, sub praetexta causa quod eorum tractuum incolae lutherani seu calviniani essent, nec divinus idcirco in iis cultus exerceri posset; praefinita fuit haec unio cum clausula, per quam Gregorius, foelicis recordationis, Papa decimus tertius, uti quandocumque earum ditionum incolae ad sanctam fidem converterentur, Lazariani Equites unicuique [190] curioni quem Episcopus elegisset, quinquaginta ducatos dare deberent annuatim, declaravit.


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024004218 

 FRANCISCUS DE SALES, Dei et Apostolicæ Sedis gratia Episcopus Gebennensis et Princeps, die 24 Septembris anni 1603, ad abbatiam et ecclesiam de Six accessit; ac primo sequenti die, celebrata Missa, R. D. Jacobum de Mouxi una cum omnibus Religiosis ibidem residentibus [441] et præbendatis convocavit, et coram se stantibus declaravit se accessisse ad eos eorumque abbatiam ut omnia quæ ad eorum mores, vitam et conversationem, ac etiam quæ ad ædificia, bona ac jura visitaret tanquam prædictæ abbatiæ Superior; se enim id facere, debere et posse juxta antiqua episcopatus Gebennensis jura et consuetudines: quare, si quid haberent quo existimarent id fieri non debere, libere panderent.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE