24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html |
A024002184 |
Res eo sane nomine longe laude dignior, quod et non mediocres divitias et honores, in quibus filii patri defuncto succedere debebant, sponte ac libenter reliquerit, eligens abjecta esse in domo Domini et pauper, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum.. |
||
A024002202 |
Concessimus facultatem D. Antonio Mugnier, parrochiæ du Chastelard, Nostræ Gebennensis diœcesis, et Joanna de Vimouz, parrochiæ de Faverges, Nostræ item diœcesis, ut a quocumque sacerdote benedictionem nuptialem, in Ecclesiæ facie, recipere possint et matrimonium contrahere, præsentibus sacerdote quem elegerint et testibus saltem duobus; dispensantes cum illis super proclamationibus quæ alias fieri debebant, ob causas Nobis notas et probatas.. |