11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html |
A011003051 |
Quid verò esse potest quôd te remorari aut ad cunctandum movere debeat? An non et Episcopos et Abbates habemus, et, ut de re judicata præscribam ne dubitationi locus relinquatur, nonne ipsum quoque Ecclesiæ vestræ Præpositum, decessorem tuum, virum clarissimum, mihique præ cæteris omnibus, nescio quo bono fato, familiarissimum, eumdemque Imperatorem et theologiæ deditissimum, senatorem habuimus? An non et sacerdotes sumus, et sacrosancta divinarum et humanarum rerum mysteria tractamus? An non denique et breviarium (si inter seria jocari me pateris), quoties in secreto auditorio lites ex breviario, recitamus? Quid autem vel tibi gloriosius, vel amplissimo ordini honorificentius, vel denique bonis omnibus optatius, quàm inter eos te sedere, quorum dignitas tibi communis, et illustriorem tuam reddere et ex tua accessione illustrior ipsa fieri possit?. |
||||||||||||
A011003054 |
Non te hortor ad vanam illam gloriam, quam à te tantùm abesse scio quantùm à Christiano pioque viro, ad veram gloriam nato, abesse debeat, quæque, etiamsi ex hominum existimatione aucupanda esset, sequi tamen, non appeti deberet: sed hoc unum contendo, nihil esse quod tu, vel tua vel mea vel denique publicæ utilitatis causa, libentiùs concedere et præstare debeas; quo magis mihi sperandum est, non commissurum te uti minorem dignitatis tuæ quàm voluntatis rationem habuisse videaris.... |
||||||||||||
A011003113 |
Ac sanè quid esse potest quod te tantopere debeat conturbare? An humanæ naturæ infirmitas? An non verò et hominem te nasci Deus voluit et homines illos esse per quos juge illud tremendumque sacrificium offerretur? An ergo indignitas tua cum sacerdotii dignitate collata? At hoc ipso dignum te facis quod indignum esse agnoscis, nec tuæ est pietatis tam inverecunda verecundia obsistere ne quò te Deus vocat trahitque ultrò evehi patiare. |
||||||||||||
A011003115 |
In quo etsi nihil me præstare posse sentio quod vel tua erga Deum pietate vel mea in te voluntate dignum videri debeat, putavi tamen faciendum uti quantum in me esset animum tibi declararem meum, ut intelligeres [381] si quantum tibi me hoc nomine pro tanta benevolentiæ significatione debere agnosco, tantundem referre possem non magis voluntatem mihi quàm facultatem defuturam. |
||||||||||||
A011003222 |
Faciam ut Rolandus noster intelligat non solùm peracta feliciter omnia, sed etiam quantum tibi hoc nomine debeat, quantum etiam patri, qui Domini de Sacconex precibus urgebatur ut fratrem suum Comitem Lugdunensem honore isto dignaretur. |
||||||||||||
A011003463 |
Quòd si ita est, non video quid te malè jam habere debeat, nisi quòd in re tanti momenti vix est ut Christiana impatientia longioris moræ incommoda concoquere possit. |
||||||||||||
A011003464 |
Publicæ in eum statum deductæ sunt ut eas miseratione multo faciliùs quàm auxilio prosequi quilibet possit; meæ verò ejusmodi ut earum conditionem parùm curare debeat quisquis publicis ita uti par est afficiatur. |
17-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XVII-Vol.7-Lettres.html |
A017004031 |
Proinde si in ista regione, sine clausura et sine professione virgines et viduæ tam sancte vivunt, ut audio, et simul prodesse possunt sæcularibus, non video cur ista ratio vivendi mutari debeat. |
20-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XX-Vol.10-Lettres.html |
A020003141 |
In quo de variis, quæ undique allata sunt, negotiis plurima decreta sunt et sancita; ac tandem de more Superior Generalis electus, et quidem tanta animorum consensione, tanta morum suavitate, nihil ut amabilius videri potuerit, nihilque optandum supersit, nisi ut quemadmodum [324] inter tot variarum nationum capita non tam unio quam unitas laudare nunc potest et debet, ita deinceps laudari possit ac debeat.. |
22-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXII-Vol.1-Opuscules.html |
A022001308 |
Quapropter supplicat Sanctitati Tuae, uti commissionem alicui ex ultramontanis Praelatis de rebus omnibus bene instructo dignetur dare, qui cum duobus ex Societate Jesu, vel Capucinorum Ordine Patribus, addito etiam [198] brachii saecularis auxilio, si opus fuerit, debeat possitque libere et absolute ejusmodi Monasteria visitare, et in veterem ordinem reducere, et inobedientes corrigere, et rebelles coercere, prout expedire viderit ad animarum ipsorum salutem populique consolationem, appellatione quavis neglecta et oppositione; quandoquidem illorum Monasteriorum Superiores hujusmodi dissolutiones ferunt et patiuntur, eo quod remedium nullum adhibeant.. |
23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html |
A023000598 |
Nec enim apud Juris nostri sive auctores sive interpretes dubitationem res habet, quin actor, quisquis [72] est, probare debeat suam intentionem, etiam quae in negando consistat, praesertim vero si agat quis ad turbandum eum, qui sit in pacifica rei de qua controvertitur possessione. |
||||||
A023000685 |
Sacramentarii vero, qui tanto subtiliores sibi videntur quanto sunt revera impudentiores, dum ad ea verba respondere conantur, in quantam, Deus bone, opinionum ac verborum divisionem atque vertiginem inciderunt! In eam sane quae major videri debeat, quam qua turris Babylonicae aedificatores confusos legimus. |
||||||
A023001267 |
Quis vero te constituit illorum judicem? hoc ipsum enim est de quo quaerimus: cur tibi magis licere debeat sententiam ipsorum et interpretationem examinare, quam illis aut nobis tuam, et quis in pari omnium jure futurus sit judex? Quod si fallantur interpretando, quia homines fuerunt, ut objicis, quidni etiam tu fallaris? An non et tu homo es, [aut saltem bestia?] Neque enim, opinor, aut angelus aut deus es, aut quicquam ex inanimatis. |
||||||
A023002001 |
Mensa enim episcopalis tenuior est, quam ut ex ea quicquam amputari aut resecari debeat; mensa Capituli cathedralis pauperrima est, nec alendis Canonicis sufficit, ut et aliae pariter ecclesiae seculares Collegiatae. |
24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html |
A024000457 |
Ad hos autem fines, dominum Petrum Mojonerium, rectorem pro presenti tempore in ecclesia Alingiorum, Nobis nominant et presentant, et in futurum suos legitimos successores et bene provisos, sic ut eorum mensa hujusmodi redditu viginti quinque florenorum accrescat, sub onere tamen unius parvæ Missæ die Lunæ cujuslibet hebdomadæ celebrandæ pro defunctis, nisi ex legitima causa in alium diem transferri debeat; ea tamen conditione, quod si presens rector aut alius successorum, per tres continuas hebdomadas desierit hujusmodi Missas in eadem capella facere, obnixe petunt prædicti fundatores dictum redditum in eleemosinas pauperibus erogandas auctoritate Nostra ordinaria converti. |
||||||||
A024000684 |
Mais parce qu'ell' est despendante du prieuré de Bellevaux, qui appertient aux Religieux d'Esnay, de Lyon, et son revenu comprins a celluy du prieuré qu'est desja cottizé es dictes decimes, n'ayant le suppliant aultre sinon une simple pension de vicayre perpetuel, qui n'arrive encor a sa congrue portion deüe de droict, laquelle, ores que debeat esse illæsa, sine onere, encor le suppliant la dispute et est en proces, tant avec le sieur R me Abbé d'Aulx, que lesdicts Religieulx d'Esnay. |
||||||||
A024001150 |
Illarumque respective fructus ab invicem pariter dismembramus, segregamus, eidemque parrochiali ecclesiæ de Sales fructus ipsius qui a parrochialis ecclesiæ de Cranves fructibus separati et sejuncti dignoscuntur, applicamus et annectimus, atque perpetuo incorporamus; ita quod posthac liceat futuris rectoribus dictæ parrochialis ecclesiæ de Sales, qui a Nobis aut successoribus Nostris, seu Sede Apostolica in posterum legitime provisi fuerint uti, potiri et libere gaudere, ac in suos usus et utilitatem convertere absque licentia futuri rectoris ecclesiæ de Cranves et successorum in ea; ac alias in omnibus et per omnia quæ sunt proprii rectoris munia, officia et onera (ad quæ etiam eum teneri volumus) subire possit, valeat et debeat, concedimus et investimus; utque piis, quanto citius, patroni [et] communitatis loci de Sales votis consulamus, et hujusmodi dissolutio suum sortiatur effectum.. |
||||||||
A024003314 |
Igitur, ubi primum aliqua lis seu discordia inter confratres, quantumvis minima, ex quavis causa prodibit et orietur, statim de iis Prior certificari debeat, ut deinde ipse cum Assessoribus suis, per seipsum aut alios confratres sibi benevisos, incontanter et antequam ulterius accendantur, componere studeat, reliqui interim confratres, pro concordia hujusmodi ineunda, ad Deum peculiares preces effundere teneantur.. |
||||||||
A024003326 |
Præterea, ut quotannis aliqua confratrum defunctorum [364] memoria in communi habeatur, statuimus et ordinamus, quotannis die proximiori festo Exaltationis Sanctæ Crucis non impedita, anniversarium generale fieri debeat in oratorio, in quo omnes confratres, in habitu infrascripto, adibunt, Missam quam Prior celebrabit, aliasque preces quæ decantabuntur, audituri.. |