Mot «Dari» [11 fréquence]


11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html
  A011000512 

 Accepisti sane tu nostras litteras tardius quam volueram; cum enim præceptori meo litteras antepenultimas dares, Chamberii te constantem fore iis totis feriis uti dixerat sic credebam, atque litteras do Joanni Baptistæ Valentiano (quo cum ex communione studiorum multa mihi intercessit necessitudo) vixdum scriptas, ne [48] accipiendis eis minus avunculo suo D. de Passier excedenti officiosus comes videretur; illi alioquin vix daturus qui tam cito volebat scribi, nisi multo magis dari quam cito dari; quamvis et hoc maxime postulasset quod tibi quem, ut est litterarum amans, unice colit, rem facturus gratam crederet si litteras nostras redderet..

  A011001652 

 Est confidentia quoniam canis vivens melior est leone mortuo; quia viventes sciunt quod moriantur et mortui nesciunt quicquam, etc. Quia supra dixerat cor filiorum hominum impleri malitia et procacitate, et post hæc omnia morte finiri, nunc eadem complet, et repetit: donec vivunt homines eos posse fieri justos, post mortem vero nullam boni operis dari occasionem.


12-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XII-Vol.2-Lettres.html
  A012002088 

 Idque accidit anno millesimo quingentesimo nonagesimo octavo, adeoque [233] fœliciter successit ut Illustrissimus et Reverendissimus Cardinalis Florentinus, a latere Sedis Apostolicæ Legatus, diebus aliquot interpositis adveniens, multa jam hominum millia viderit conversa esse, quibus quidem ipse partim absolutionem contulit, partim ab Episcopo prædecessore meo, partim etiam a me dari voluit, cum scilicet in tanta pœnitentium copia, omnibus diei horis paratus esse deberet aliquis qui ad caulas Christi redeuntes oves exciperet..


22-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXII-Vol.1-Opuscules.html
  A022000579 

 Quod autem ait Imperator: «Quem ex summo rerum Parente speramus et accipimus,» non innuit opinionem illam Grecorum de processione Spiritus Sancti a Patre tantum, cum illa multis post seculis exorta sit; sed loquitur de receptione Spiritus Sancti gratiae; ita enim dicitur hominibus dari Spiritus Sanctus a Patre per Filium, quem mittet Pater in nomine meo.


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023000139 

 Quarto, hoc primum dictum pugnat cum quarto, nam fere nulli sunt qui in tota serie, seu ordine gratiae, non habeant gratiam plus quam sufficientem qua justificantur, concipiunt bona desideria (inter Christianos maxime); at in quarto dicitur reprobis solam sufficientem dari, quod falsum erit, cum plurimi reprobi sint ex Christianis qui habent plus quam sufficientem..

  A023000143 

 Enimvero et nos quoque convenire cum eo dicemus; scimus namque id quod maxime optavit Augustinus, esse debellare Pelagium qui cum diceret nos solo [6] libero arbitrio mereri salutem, Augustinus ut eum fortius impeteret, negavit praedestinationis dari causam ex parte nostra.

  A023000143 

 Quod si nos negemus dari causam ex parte nostra, quatenus nostra est, cum Augustino sentire merito dicendi erimus.

  A023002650 

 Jam quod ad Moniales attinet, Monasteria duo Sanctae Clarse optime sane se habent, nihilque desiderari posse video, nisi ut Monialibus illud solatium detur quod sacrum Concilium Tridentinum, non sine Spiritus Sancti instinctu, illis concessit ac dari voluit, ut scilicet illis, ter saltem quotannis, confessarius extraordinarius attribuatur.


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024001695 

 Universis presentes litteras inspecturis fidem facimus et testamur R dum D. Ludovicum de Perrucard, Abbatem commendatarium Monasterii Cheyseriaci, Ordinis Cisterciensis, hujus Nostræ diocæsis Gebennensis, a Nobis, [162] qua decuit humilitate expetiisse, ut pro veritate, de origine, fide, vita, moribus et doctrina dilecti Nobis in Christo D. Gasparis de Perrucard, quem sibi coadjutorem in dicti Monasterii regimine, cum futura successione, a Sanctissimo Domino Nostro Papa cupit dari et assignari, testimonium authenticum concederemus..

  A024003609 

 Nos, CLAUDIUS DE GRANIER, Dei et Apostolicæ Sedis gratia Episcopus et Princeps Gebennensis, universis notum facimus et attestamur omnia et singula quæ superius digesta sunt pro Confraternitatis erectione in honorem Sanctæ Crucis, Conceptionis Beatæ Mariæ et Sanctorum Petri et Pauli Apostolorum, per dilectos in Christo Ecclesiæ Nostræ Canonicos, attente perlegisse et [382] nihil invenisse quod christianas aures possit offendere; immo vero dignissima quæ ad communem Ecclesiæ utilitatem ab iisdem fratribus religiose observentur, ad cultus enim divini augmentum, mores formandos et piorum operum exercitium, cum totius populi ædificatione, utilia et accommodata esse deprehendimus; ut merito eis Nostrum consensum dari et per Nos approbari ac recipi debeant, prout per præsentes assentimus, recipimus et approbamus..





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE