Mot «Credidi» [6 fréquence]


11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html
  A011000700 

 Atque heri cum in hanc Altæcombæ sanctissimam simul et augustissimam solitudinem venissemus, R mum Albiensem Episcopum visendi gratia, qui ut doctissimus est sic Fabrum hunc nostrum summo prosequitur amore, antequam a fratre suavissimo divelli me patiar sic tam diuturnæ cessationis veniam impetraturum abs te credidi, si pollicear me futura diligentia et frequentia deinceps moram hanc præteritam repleturum.

  A011003027 

 Ego sanè, quamquam id mihi semper enitendum credidi, ut boni cujusque amicitiam quibus possem officiis et obsequiis promerêrer, nihil tamen facio libentiùs quàm ut totum me, quantulus sum, iis dedam ultroque voveam quos mihi persuadeo sic natos et educatos esse ut ab iis consilii, doctrinæ et, quod in re ardua laboranti præcipuum est, boni exempli adjumenta comparare possim..

  A011003508 

 Quamquam si, ut plerique ominantur, provinciæ moderatio ad Baronem Petræ differretur, sperandum est æquè feliciter, ne quid ampli us dicam, cessura omnia, dummodò quantum ille animi et contentionis in eam rem collaturus est, tantum ad rem agendam habiturus sit authoritatis; quam ego in hujusmodi causis semper plus posse credidi quàm ipsum etiam jus potestatis.


22-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXII-Vol.1-Opuscules.html
  A022000393 

 Credidi enim, propter quod locutus sum, non, locutus sum propter quod credidi; hoc est: fides debet esse regula credendi, sed claudat omnia humilitas: ego autem humiliatus sum nimis.


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024003161 

 Excitavit in me Spiritus Sanctus ingens desiderium revertendi secundo et serio ad sanctæ Romanæ Ecclesiæ communionem: ejus nimirùm quæ cum toto terrarum orbe diffusa sit, communicat cum Episcopo Romano tanquàm Christi Vicario, et vero divi Petri successore et visibili in terris omnium fidelium capite; quia manifestè cognovi et firmiter credidi Ecclesiam hanc et Catholicam esse, et veram Christi Sponsam, extra quam ad salutem æternam nulli aditus pateat.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE