Mot «Crederet» [6 fréquence]


11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html
  A011000497 

 Sic enim mea res se habet, ut cum vicariam pro matre præsentiam huic nuptiarum celebritati conferre deberem, quando ipsa interesse posse non crederet, et ego molestissime ferrem præsentiam etiam pro matre vicariam cuiquam tunc [46] conferre cum ex ea ab amantissimo tuo conspectu sequeretur absentia, enimvero factum est ut, rebus aliter succedentibus, mater ipsa vices jam meas expleverit.

  A011000512 

 Accepisti sane tu nostras litteras tardius quam volueram; cum enim præceptori meo litteras antepenultimas dares, Chamberii te constantem fore iis totis feriis uti dixerat sic credebam, atque litteras do Joanni Baptistæ Valentiano (quo cum ex communione studiorum multa mihi intercessit necessitudo) vixdum scriptas, ne [48] accipiendis eis minus avunculo suo D. de Passier excedenti officiosus comes videretur; illi alioquin vix daturus qui tam cito volebat scribi, nisi multo magis dari quam cito dari; quamvis et hoc maxime postulasset quod tibi quem, ut est litterarum amans, unice colit, rem facturus gratam crederet si litteras nostras redderet..

  A011003413 

 Sed accidit ut cùm proximo quoque die Necium se profecturum crederet, measque jam ad te literas urgeret, Lugdunum versus pergere coactus fuerit ad ea tractanda negotia cum Duce Monmorentiano quorum maximè gratia in hac usque loca peragravit.


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023000651 

 Et vero, si tam infaeliciter et inhumane nobiscum ageretur, ut Ecclesia universalis in rebus fidei et in vero sensu Verbi Dei dijudicando errare posset, quis mortalium, obsecro, non errare se posse crederet? Qui autem errare se posse credit, quomodo certus esse possit se non errare? Consequens igitur necessario fiet, ut in fidei sensusque Sacrarum Scripturarum incertitudine omnes ambulare fatendum sit.

  A023000713 

 «Quis,» inquit Calvinus, «eo usque longas illis esse aures revelavit, quae ad voces nostras porrigantur?» Quam justius liceat mihi exclamare: Quis tam maledicam animam Calvino esse crederet, ac tam insipientem animam, ut auditum beatarum mentium longitudine aurium metiretur? An non Christus ipse revelavit Angelos de peccatorum poenitentia etiam in caelis gaudere? At quomodo gaudent, si non cognoscant? Si vero cognoscunt, quibus auribus id [108] perceperunt? Nam iisdem plane auribus animse Sanctorum voces nostras percipiunt; illis enim aequales sunt et aures et oculi et manus et pedes, cum idem Christus Dominus dixerit: Erunt aequales Angelis Dei..

  A023001672 

 Max., qui cum mandatam eo tempore haberet a Sede Apostolica curam omnium quae ad haereticorum nostrorum conversionem adjuvandam pertinebant, postquam ex frequentioribus cum Salesionostro colloquiis, praestantiam ipsius et dignitatem certius introspexit, nullum exinde sibi finem fecit prosequenti eum, quibus potuit, officiis ut modis omnibus testaretur quam dignum esse crederet, in quo praecipue amando et ornando sibi tantopere placeret..





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE