Mot «Converteret» [2 fréquence]


12-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XII-Vol.2-Lettres.html
  A012002089 

 Illis enim aliquot mensibus quibus Dux hinc conversioni procurandæ incubuit atque adeo Tononi moratus est, cor ejus peculiari quadam gratia in manu Dei esse videbatur, ut ad quodcumque vellet converteret illud; cum sive publicis ad populum cohortationibus ac vocibus Catholico Principe dignis, sive privatis monitis ad eos qui videbantur hæresis majores columnæ, sive exemplis bonorum operum, [234] omnibus animi dotibus ac viribus, cum populo illo universo contenderet ut illum Ecclesiæ Catholicæ inferret referretque, constitutus scilicet Dux a Deo super plebem illam, prædicans præceptum ejus.


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024002845 

 Neque unquam sibi satisfaciebant in lætitia quam ob tanti Pontificis præsentiam conceperant, verbis ac vultu jucunde exprimenda, cum ille nobilissima quadam affabilitate ac suavissima erga omnes benevolentia, omnium pariter oculos animosque in se converteret, ac tanquam Pastor egregius et beneficus, ore oves suas nominatim ad virentia pascua evocaret, manibusque sale sapientiæ plenis, ut post se venirent alliceret, imo et traheret.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE