Mot «Contemptores» [3 fréquence]


07-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome VII-Vol.1-Sermons.html
  A007000405 

 Quonam consilio factum creditis, Viri religiosissimi, ut ecclesiasticæ disciplinæ contemptores pertinacissimi cives Gebenenses, ecclesiasticæ tamen disciplinæ nomina [111] omnia et monumenta retinuerint? Episcopium, Pratum Episcopale, Vicum Canonicorum, Domum Cantoris, nostrum S. Petri Templum, Magdelenæ, Gervasii, ut olim ita nunc, innovatores, sui muneris immemores, appellare consueverunt.


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023001093 

 Juvat vero adversus omnes istos Cathedrae Apostolicae Romanae contemptores iisdem verbis uti, quibus aliquando usus est Augustinus contra Petihanum; sicque Lutherum et Calvinum compellare, si quis erit qui eorum nomine velit respondere: «Cathedra» vobis «quid fecit Ecclesiae Romanae, in qua Petrus sedit, et in qua hodie Anastasius sedet? quare» appellatis «cathedram pestilentiae Cathedram Apostolicam? Si propter homines, quos» putatis «legem loqui et non facere, niunquid Christus propter Pharisaeos, de quibus ait: Dicunt et non faciunt, cathedrae in qua sedebant ullam fecit injuriam? Nonne Ulam cathedram Moisi commendavit, et illos servato cathedrae honore redarguit? Haec si cogitaretis, non propter homines, quos infamatis, blasphemaretis Cathedram Apostolicam, cui non communicatis; sed quid hoc est [150] aliud, quam nescire [quid] dicere, et tamen non posse nisi maledicere?».

  A023001133 

 Ut jam dubitare nemo possit, si aptissimus hic et certissimus est haereseos character contemptus Ecclesiae et antiquitatis, esse Lutherum et Calvinum, et quotquot sunt eorum sectatores, omnium maxime haereticos; adeo fuerunt illi, prae caeteris antiquioribus haereticis omnibus, et Ecclesiae et totius antiquitatis contemptores.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE