24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html |
A024000430 |
Notum facimus quod perillustrissimus et magnificentissimus D. Gasparus a Geneva, Marchio a Lullin, supremi Ordinis Serenissimi Ducis Sabaudiæ eques torquatus, exposuit Nobis, quod cum nihil melius homini contingat quam, dum hic vivimus ac multis post seculis, vias expeditiores quærere quibus ad vitam perveniamus æternam: hac ratione motus, necnon pia grataque parentum recordatione, a quibus temporalem vitam, generis splendorem [29] et ingenuam educationem habuit (Deo piis ejus conatibus favente), in ejus honorem, Beatæ Mariæ ac omnium Sanctorum, maxime ad nomen et memoriam sanctissimi Nominis JESU statuit, medio Nostro beneplacito, capellam construere ecclesiæ Beatæ Mariæ Compassionis oppidi Thononii contiguam, ad latus dextrum, seu Evangelii, ipsius chori, et sub tecto domus prioratus quondam Sancti Hypoliti nuncupati, sic ut prædictum tectum pro continentia capellæ in ipsius capellæ usum plene cedat. |
||
A024000432 |
Nos igitur, FRANCISCUS DE SALES, Episcopus et Princeps Gebennensis, hujusmodi piis votis in augmentum divini cultus, totius populi ædificationem, ac ipsius ecclesiæ Beatæ Mariæ Compassionis decorem spectantibus, benevolo favore annuentes, præfato perillustri et magnificentissimo D. Marchioni dictam capellam, sub vocabulo sanctissimi Nominis JESU, in loco notato et juxta formam prescriptam, construere, jocalibus ac centum quinquaginta florenorum [32] annue solvendorum dotatione, cum potestate se suosque ibidem sepeliendi, rectorem nominandi, presentandi, seu juspatronatus possidendi in futurum, auctoritate Nostra ordinaria, liberam per presentes concedimus facultatem. |