11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html |
A011003226 |
Cupio ex tuis literis intelligere quid tu aut feceris aut facere constitueris; mihi probabuntur omnia quæ tu e re et dignitate tua esse putabis, si tamen primæ salutis tuæ quæ mihi mea charior est habueris ut par est rationem. |
||
A011003248 |
Non patiuntur temporis angustiæ quibus premor ut vel repetam vel pluribus me explicem, præsertim cùm nec sit necesse: neque enim dubito quin tibi literæ meæ redditæ sint, tuque pro singulari prudentia tua jam ex te constitueris quid me tibi consulere, hoc est, quid te facere opporteret, prius etiam quàm literas meas accepisses. |