12-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XII-Vol.2-Lettres.html |
A012001318 |
Ineunte hoc ipso anno, ex Episcopi, Capituli et cleri hujus Gebennensis voluntate, discesseram apud Christianissimum Francorum Regem, tractaturus de Catholica religione restituenda in oppido et universo agro Gaiano: [127] negotium quidem pium, quo nullum sequius proponi poterat, et cui promovendo nulla ex parte defuit apostolica sollicitudo Beatitudinis Vestræ, cujus scilicet Nuncius, Episcopus Camerinus, magno zelo, magna prudentia vir, in hanc rem, tum cum Rege ipso, tum etiam cum intimis illius consiliariis, serio sæpe et sedulo egit, ut nihil ad spem optati finis desideraretur. |
24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html |
A024003390 |
Postremo, advenit archa in qua majus sigillum Confraternitatis, acta, instrumenta, donationes, legata, libri, scripturæ ac alia, et pecuniæ per Thesaurarium remissæ reponentur, quæ tribus serris claudetur: ex quibus Capitulum unam, Prior alteram, unus Consiliarius laicus a reliquis Consiliariis deputandus tertiam clavem penes seretinebunt, nec ipsas invicem extra præsentiam Assessorum, Thesaurarii et Secretarii invicem communicare licebit.. |