Mot «Consessus» [6 fréquence]


07-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome VII-Vol.1-Sermons.html
  A007000353 

 Illud quidem satis adverto, vos, Præpositis doctissimis, gravissimis, fœlicissimis hactenus assuetos, in tanta ejus quæ hujus consessus prima est dignitatis mutatione ac declinatione, non posse quin aliquod sentiatis fastidium; illudque animo subibit quod dixit quispiam:.

  A007000379 

 Ac quia consueverunt præfecti provinciarum, initio administrationis suæ, magna statim ac præcelsa inire consilia, ut initium suæ præfecturæ alicujus rei celebritate commendarent, ego arduum illud quidem ac magnum, nobis tamen non impossibile nec indignum, proferam consilium ad deliberandum: de Geneva scilicet hujus vestri consessus avita sede recuperanda, ejusque consilii ad exitum perducendi modum certamque racionem declarabo.

  A007000382 

 Ac mihi veluti spectrum quoddam occurrere videbatur subinde venerandus hic Canonicorum consessus, cujus in capite sedebat Claviger ille cœlestis, graviter increpans: Quis te, miser Francisce, movet, ut qui omnibus doctrina, ingenio, moribus postponendus eras, primoribus præponendum ducas? An nescis honores oneribus esse plenissimos? Siccine times illud incerto, brevi tamen [tempore], futurum examen: Redde rationem villicationis tuæ? Quibus vocibus quantus interius effectus sit animi mei motus, nec in mente revocare quicquam prodesset, nec si revocarem satis possem exprimere.

  A007000383 

 Cum interim ea jam mihi illuxit dies, in qua et terrori multum detrahit et rectæ in Deum fiduciæ multum addit mitissima illa ac amœna vestri hujus [consessus] conventus facies, V. P., quæ me adeo recreat ac reficit, ut si terrorem hactenus perceptum cum ea voluptate quam sentio conferam, quid me magis affecerit difficile sit ad judicandum..


22-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXII-Vol.1-Opuscules.html
  A022000645 

 Si etenim me negligentem, ingratum ac stupidum adeo, ut praesens ac tantum munus non cognoscerem, nobilissimus iste consessus judicaret, quales vos esse judices diceret, qui tam praeclarum jamjam de me tulistis judicium?.


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023001672 

 Subscribet ipsa etiam Roma, et amplissimus atque augustissimus Illustrissimorum Cardinalium consessus, qui tentatam, exploratam testatamque cum lachrymis gaudii et exultationis ab ipso Summo Pontifice Clemente VIII Salesii nostri prudentiam et eruditionem in publico examine admirati, dignissimum omnes ore uno pronunclaverunt [257], quem Claudio de Granier, tum Episcopo Gebennensi, anxie id ambienti, etiam invitum, Coadjutorem cum futura successione Summus Pontifex daret, ut beneficium quod alioqui magnum videbatur, non tam personae quam meritis, ipsique Ecclesiae universae datum esse constaret, curante id prae caeteris enixissime, ac favente Cardinale tum Borghesio, nunc Paulo V, Pontifice Opt.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE