11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html |
A011001451 |
Duodecimum Conjecturarum librum, mihi quod ais inscriptum, videre non minus cupio quam soleant alii amicorum liberos legitimos; et quod duodecimus sit, universitate numerorum quam universam totius amicitiæ summam inter nos esse commonstrabit, quod nihil mihi gloriosius. |
||
A011003320 |
Meditationes illæ sunt meæ poëticæ, tibi, ut scis, inscriptæ, quas, cùm primùm per frigoris intemperiem licebit, typographus noster excusurus est; addo et posteriores [395] Conjecturarum mearum libros, Gebenensi typographo jam traditos, ut te Gebenensis quoque civitas perinvita Ecclesiæ Gebenensis Præpositum et Pontificem designatum agnoscere incipiat. |